[1] Mirum in plerisque animalium scire quare petantur , sed[2] et fere[3] cuncta quid caveant. elephans homine obvio forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens placidusque etiam[4] demonstrare viam traditur; idem vestigio hominis animadverso prius quam homine[5] intremescere[6] insidiarum metu[7], subsistere ab[8] olfactu[9] , circumspectare, iras[10] proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere, ilium sequenti , simili nuntio usque ad extremum, tunc[11] agmen circumagi et reverti aciemque derigi[12] . adeo omnium odori durare virus[13] illud maiore ex parte ne nudorum quidem[14] pedum.
sic[15] et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti[16] quoque spernens vestigia[17] , hominis[18] viso transferre [19] dicitur[20] protinus catulos, quonam[21] modo agnito[22], ubi ante conspecto[23] illo quem timet? etenim tales silvas minime frequentari certum est[24]. sane mirentur[25] ipsam vestigii raritatem. sed unde sciunt timendi[26] esse? immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores? nimirum haec est[27] natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam[28] vidisse[29] , quod debeant timere, et[30] statim intellegere, cum[31] sit timendum.