[1] Vesicae calculorumque cruciatibus auxiliatur urina apri et ipsa vesica pro cibo sumpta, efficacius, si prius fumo maceretur[2] utrumque. vesicam elixam mandi oportet, et a muliere feminae suis. inveniuntur in[3] iocineribus eorum lapilli aut duritiae[4] lapillis similes, candidae[5], sicut in vulgari sue, quibus contritis atque in vino potis pelli calculos aiunt. ipsi apro tam gravis urina sua[6] est, ut nisi egesta[7] fugae[8] non sufficiat ac velut[9] devinctus[10] opprimatur ;
[11] exuri illa[12] tradunt eos. leporis renes inveterati in vino[13] poti[14] calculos pellunt. in pernae[15] suum articulo[16] os diximus, quod[17] decoctum ius facit urinae utile. asini renes[18] inveterati tritique ex[19] vino mero dati vesicae medentur. calculos expellunt lichenes[20] equini ex vino aut mulso poti[21] diebus XL. prodest et ungulae equinae cinis in vino aut aqua, item fimum caprarum in mulso, efficacius silvestrium, pili quoque caprini cinis; verendorum carbunculis cerebrum apri vel suis sanguisque.
[22] vitia vero, quae in eadem parte serpunt, iocur eorum combustum, maxime iunipiri ligno, cum charta[23] et arrhenico[24] sanat, fimi cinis, fel[25] bubulum cum[26] alumine Aegyptio ac murra[27] ad crassitudinem mellis subactum , insuper beta[28] ex vino cocta inposita, caro quoque[29] ; manantia vero ulcera sebum[30] cum[31] medulla vituli in vino decoctum, fel caprinum cum melle rubique suco, vel[32] si serpant[33] ; fimum etiam prodesse[34] cum melle dicunt[35] aut cum aceto et per se butyrum.
[36] —Testium tumor[37] sebo vituli addito nitro[38] cohibetur vel fimo eiusdem ex aceto decocto.— Urinae incontinentiam cohibet vesica apruna[39], si assa mandatur , ungularum apri vel suis cinis potioni inspersus, vesica[40] feminae suis combusta[41] ac pota[42], item haedi, vel pulmo, cerebrum leporis in vino, eiusdem testiculi tosti vel coagulum cum anserino adipe in polenta, renes asini[43] in[44] mero triti potique. Magi[45] verrini genitalis cinere poto ex vino dulci demonstrant[46] urinam facere in canis cubili[47] ac verba adicere[48], ne ipse urinam faciat ut canis in suo cubili. rursus ciet urinam vesica suis, si terrain non attigerit, inposita pubi.
[49] Sedis[50] vitiis praeclare prodest fel ursinum cum adipe; quidam adiciunt spumam argenti ac tus. prodest et butyrum cum adipe anserino ac rosaceo; modum ipsae[51] res statuunt, ut sint inlitu faciles. praeclare medetur et taurinum fel[52] in linteolis concerptis rimasque perducit ad cicatricem. inflationibus in ea parte sebum vituli, maxime ab inguinibus, cum ruta; ceteris vitiis medetur sanguis caprinus cum[53] polenta, item fel caprinum condylomatis per se, item fel lupinum ex vino.
[54] panos et apostemata[55] in quacumque parte sanguis ursinus discutit, item taurinus aridus tritus. praecipuum tamen remedium traditur in calculo onagri[56], quem dicitur, cum interficiatur, reddere urina liquidiorem initio, sed in terra[57] spissantem[58] se; hic adalligatus femini omnes impetus discutit omnique suppuratione liberat[59]. est autem rarus[60] inventu nec ex omni onagro, sed[61] mire[62] celebrant[63] remedio. prodest et urina asini cum melanthio et ungulae equinae cinis cum oleo et aqua[64] inlitus, sanguis equi, praecipue[65] admissarii[66], sanguis[67] bubulus, item fel.
[68] caro quoque eosdem effectus habet[69] calida inposita et ungulae cinis ex aqua aut melle, urina[70] caprarum, hircorum quoque[71] carnes in aqua decoctae aut fimum ex iis[72] cum melle decoctum, fel verrinum[73], urina[74] suum in lana inposita.—Femina[75] adteri adurique[76] equitatu notum est; utilissimum est[77] ad omnes inde causas[78] spumam equi ex ore inguinibus[79] inlinere[80].—Inguina[81] et ex ulcerum causa intumescunt. remedio sunt equi[82] saetae III totidem[83] nodis[84] alligatae intra ulcus[85].