descendisse hic[1] in certamen cum Zeuxide traditur et, cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in scaenam[2] aves advolarent[3], ipse detulisse linteum pictum ita veritate[4] repraesentata, ut Zeuxis[5] alitum iudicio tumens[6] flagitaret tandem remoto[7] linteo ostendi picturam[8] atque[9] intellecto errore concederet palmam ingenuo[10] pudore, quoniam ipse[11] volucres fefelliset, Parrhasius autem se artificem .
[12] fertur et postea[13] Zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem, ad quas cum advolassent[14] aves[15], eadem ingenuitate processit iratus operi et dixit: uvas melius pinxi quam puerum, nam si et hoc[16] consummassem, aves[17] timere debuerant[18]. fecit et[19] figlina[20] opera, quae sola in Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior Romam transferret. Zeuxidis[21] manu Romae Helena est in Philippi porticibus, et in Concordiae delubro Marsyas religatus.
[22] Parrhasius Ephesi natus et ipse multa contulit[23]. primus symmetrian[24] picturae dedit, primus argutias voltus, elegantiam capilli, venustatem[25] oris, confessione artificum[26] in liniis[27] extremis palmam adeptus. haec est picturae[28] summa suptilitas[29]. corpora enim pingere et media rerum est quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint; extrema corporum facere et desinentis[30] picturae modum includere[31] rarum in successu artis invenitur.
[32] ambire enim se ipsa debet extremitas et sic desinere, ut promittat alia et[33] post se[34] ostendatque etiam quae occultat. hanc ei gloriam concessere Antigonus et Xenocrates, qui de pictura[35] scripsere, praedicantes quoque, non solum confitentes ;[36] et alias[37] multa graphidis[38] vestigia exstant in tabulis ac membranis eius[39], ex quibus proficere dicuntur artifices. minor tamen videtur sibi comparatus in mediis corporibus exprimendis.
[40] pinxit demon[41] Atheniensium argumento quoque ingenioso[42]. ostendebat[43] namque varium: iracundum iniustum inconstantem[44], eundem exorabilem[45] clementem misericordem; gloriosum[46] ...., excelsum humilem, ferocem fugacemque[47] et omnia pariter[48]. idem pinxit et[49] Thesea[50], quae[51] Romae in Capitolio fuit, et nauarchum[52] thoracatum, et in una tabula, quae est Rhodi[53], Meleagrum, Herculem, Persea; haec ibi ter fulmine[54] ambusta[55] neque obliterata hoc ipso miraculum auget.
[56] pinxit et archigallum, quam picturam amavit Tiberius princeps atque, ut auctor est Deculo[57], HS |LX|[58] aestimatam cubiculo suo inclusit. pinxit et Thressam[59] nutricem infantemque in manibus eius et Philiscum et Liberum patrem adstante Virtute[60], et pueros duos, in quibus spectatur[61] securitas aetatis et[62] simplicitas, item sacerdotem adstante puero cum acerra et corona.
[63] sunt et duae picturae eius nobilissimae, hoplites[64] in certamine ita decurrens, ut sudare videatur, alter arma deponens, ut anhelare[65] sentiatur. laudantur[66] et Aeneas Castorque ac Pollux in eadem tabula, item Telephus, Achilles[67], Agamemnon, Ulixes. fecundus artifex, sed quo nemo insolentius usus[68] sit gloria artis, namque et cognomina usurpavit habrodiaetum[69] se appellando aliisque versibus[70] principem artis et eam ab se consummatam, super omnia Apollinis[71] se radice ortum et Herculem, qui est Lindi, talem[72] a se pictum[73], qualem saepe in quiete vidisset, et,
[82] Nam Timanthi[83] vel plurimum adfuit ingenii[84]. eius enim est Iphigenia[85] oratorum laudibus celebrata, qua stante[86] ad aras peritura cum maestos pinxisset[87] omnes praecipueque[88] patruum[89] et tristitiae omnem imaginem consumpsisset, patris ipsius voltum[90] velavit, quem digne non poterat ostendere.
sunt et alia ingenii eius exempla[91], veluti Cyclops [92] dormiens in parvola tabella, cuius et[93] sic magnitudinem exprimere cupiens pinxit iuxta Satyros[94] thyrso[95] pollicem eius metientes[96]. atque in unius huius operibus intellegitur plus semper quam pingitur et, cum sit ars summa, ingenium tamen ultra[97] artem est. pinxit et heroa absolutissimi operis, artem ipsam complexus viros pingendi , quod opus nunc Romae in templo Pacis est[98].
[99] Euxinidas[100] hac aetate docuit Aristiden, praeclarum artificem , Eupompus[101] Pamphilum, Apellis praeceptorem. est Eupompi victor certamine gymnico[102] palmam tenens. ipsius auctoritas[103] tanta fuit, ut diviserit picturam[104]: genera[105], quae ante eum duo fuere—Helladicum[106] et Asiaticum[107] appellabant —, propter hunc, qui erat Sicyonius, diviso[108] Helladico tria facta sunt, lonicum[109], Sicyonium, Atticum.
[110] Pamphili [111] cognatio[112] et proelium ad Phliuntem[113] ac victoria[114] Atheniensium, item Ulixes[115] in rate. ipse Macedo natione[116], sed .... primus in pictura omnibus litteris eruditus[117], praecipue arithmetica[118] et geometria[119], sine quibus negabat artem[120] perfici posse, docuit neminem talento minoris— annuis[121] $X$[122] D—, quam mercedem et Apelles[123] et Melanthius[124] dedere ei[125].
[126] huius auctoritate effectum est Sicyone primum, deinde in[127] tota Graecia, ut pueri ingenui omnia ante[128] graphicen [129], hoc est picturam[130] in buxo, docerentur recipereturque [131] ars[132] ea in primum gradum liberalium. semper quidem[133] honos ei fruit, ut ingenui eam[134] exercerent, mox ut honesti[135], perpetuo interdicto ne servitia[136] docerentur. ideo[137] neque in hac[138] neque in toreutice ullius[139], qui servierit, opera celebrantur.
[149] Verum[150] omnes prius genitos futurosque postea superavit Apelles Cous[151] olympiade centesima[152] duodecima. picturae[153] plura solus prope quam[154] ceteri omnes contulit[155], voluminibus etiam editis, quae doctrinam eam continent. praecipua eius in arte venustas[156] fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent; quorum opera cum admiraretur, omnibus conlaudatis[157][158] deesse illam suam[159] venerem dicebat, quam Graeci χάριτα vocant; cetera omnia contigisse, sed hac[160] sola[161] sibi neminem parem.
[162] et aliam gloriam usurpavit, cum Protogenis[163] opus inmensi laboris ac curae[164] supra modum anxiae[165] miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo paria[166] esse[167] aut illi meliora, sed uno se praestare, quod manum[168] de tabula sciret[169] tollere, memorabili praecepto nocere[170] saepe nimiam diligentiam[171]. fuit autem non minoris simplicitatis quam artis. Melanthio[172] dispositione[173] cedebat[174], Asclepiodoro de[175] mensuris, hoc est quanto quid a quoque[176] distare deberet[177].
Scitum[178] inter Protogenen[179] et eum quod accidit. ille[180] Rhodi vivebat[181], quo[182] cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina aptatam una[183] custodiebat anus[184]. haec foris esse Protogenen respondit interrogavitque, a quo quaesitum diceret. ab hoc, inquit Apelles adreptoque[185] penicillo lineam[186] ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam.
et[187] reverso Protogeni quae gesta erant anus indicavit . ferunt artificem protinus contemplatum[188] subtilitatem [189] dixisse Apellen[190] venisse, non cadere in alium tam absolutum opus; ipsumque alio colore tenuiorem lineam[191] in ipsa illa duxisse abeuntemque praecepisse, si redisset ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem quaereret[192]. atque[193] ita evenit. revertit enim Apelles et vinci erubescens tertio colore lineas secuit nullum relinquens amplius subtilitati[194] locum.
at[195] Protogenes victum se confessus in portum devolavit hospitem quaerens, placuitque sic eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum[196] praecipuo miraculo. consumptam eam[197] priore[198] incendio Caesaris domus in Palatio audio[199], spectatam Rhodi[200] ante[201], spatiose[202] nihil aliud continentem quam[203] lineas[204] visum effugientes , inter egregia multorum opera inani similem et eo ipso allicientem[205] omnique opere nobiliorem.
Apelli[206] fuit alioqui[207] perpetua consuetudo numquam tam occupatum[208] diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque, ipse post tabulam latens, vitia quae notarentur auscultabat[209], vulgum diligentiorem[210] iudicem quam[211] se praeferens;
[212] feruntque reprehensum a[213] sutore, quod in crepidis una[214] pauciores intus fecisset ansas, eodem postero die superbo[215] emendatione[216] pristinae admonitionis cavillante circa crus, indignatum prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam[217] sutor iudicaret , quod et ipsum in proverbium abiit. fuit enim et comitas illi, propter quam gratior Alexandro Magno[218] frequenter in officinam ventitanti[219]—nam, ut diximus, ab[220] alio se pingi vetuerat edicto—, sed in officina imperite multa disserenti[221] silentium comiter suadebat, rideri eum dicens a pueris, qui colores tererent.
[222] tantum erat auctoritati [223] iuris in regem alioqui[224] iracundum. quamquam Alexander honorem ei[225] clarissimo perhibuit[226] exemplo. namque cum dilectam[227] sibi e[228] pallacis[229] suis praecipue[230], nomine Pancaspen[231], nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle iussisset eumque, dum paret, captum[232] amore sensisset, dono dedit ei[233], magnus animo, maior imperio[234] sui nec minor hoc facto quam victoria alia,
quia[235] ipse[236] se vicit, nec torum[237] tantum suum, sed etiam adfectum donavit artifici, ne dilectae[238] quidem respectu[239] motus, cum[240] modo regis ea[241] fuisset, modo[242] pictoris -esset. sunt qui Venerem anadyomenen[243] ab[244] illo pictam exemplari[245] putent[246]. Apelles et in aemulis benignus Protogeni dignationem primus Rhodi constituit.
sordebat suis, ut plerumque domestica, percontantique, quanti liceret [247] opera effecta, parvum[248] nescio quid[249] dixerat, at ille[250] quinquagenis talentis poposcit famamque dispersit, se emere, ut[251] pro suis venderet. ea res concitavit[252] Rhodios ad intellegendum artificem, nec nisi augentibus pretium cessit.
Imagines[253] adeo similitudinis[254] indiscretae[255] pinxit, ut— incredibile dictu[256]—Apio[257] grammaticus scriptum reliquerit , quendam ex facie hominum[258] divinantem a (del. V2) diuinamtem V. addiuinantem Rdh v.a.S., quos metoposcopos[259] vocant, ex iis[260] dixisse aut futurae mortis annos aut praeteritae vitae[261].
non fuerat ei gratia in comitatu Alexandri cum[262] Ptolemaeo[263], quo[264] regnante Alexandriam vi tempestatis expulsus, subornato[265] fraude aemulorum piano regio invitatus[266], ad cenam venit indignantique Ptolemaeo et vocatores suos ostendenti, ut[267] diceret, a quo eorum invitatus esset, arrepto[268] carbone extincto e[269] foculo imaginem in pariete delineavit[270], adgnoscente voltum plani rege inchoatum [271] protinus.
[272] pinxit et Antigoni regis imaginem altero lumine orbati[273] primus excogitata[274] ratione vitia condendi; obliquam namque fecit, ut, quod deerat corpori[275], picturae deesse potius[276] videretur, tantumque[277] eam partem e[278] facie[279] ostendit, quam totam poterat ostendere. sunt inter opera eius[280] et exspirantium imagines. quae autem nobilissima sint, non est facile dictu[281].
[282] Venerem exeuntem e maria divus Augustus dicavit in delubro patris Caesaris, quae anadyomene vocatur, versibus Graecis tantopere[283] dum[284] laudatur, aevis[285] victa[286], sed inlustrata[287]. cuius[288] inferiorem partem corruptam qui reficeret non potuit reperiri, verum ipsa iniuria cessit in gloriam artificis. consenuit haec tabula carie, aliamque pro ea substituit Nero in[289] principatu suo Dorothei manu.
[290] Apelles inchoaverat et[291] aliam Venerem Coi[292], superaturus etiam[293] illam suam priorem. invidit mors[294] peracta parte, nec qui succederet operi[295] ad praescripta liniamenta inventus est. pinxit et Alexandrum Magnum fulmen tenentem in templo[296] Ephesiae Dianae viginti talentis auri[297]. digiti eminere videntur et fulmen extra tabulam esse—legentes[298] meminerint omnia ea quattuor coloribus facta[299]—; manipretium[300] eius tabulae[301] in nummo[302] aureo[303] mensura[304] accepit, non numero.
[305] pinxit et megabyzi[306], sacerdotis [307]Dianae Ephesiae, pompam, Clitum[308] cum equo[309] ad bellum festinantem, galeam[310] poscenti armigerum porrigentem [311]. Alexandrum et Philippum quotiens pinxerit, enumerare supervacuum[312] est. mirantur[313] eius Habronem[314] Sami[315]; Menandrum, regem Cariae[316], Rhodi[317], item Antaeum[318]; Alexandreae Gorgosthenen tragoedum[319]; Romae Castorem et Pollucem[320] cum Victoria[321] et Alexandro Magno, item Belli imaginem restrictis[322] ad terga manibus, Alexandro in curru triumphante.
quas utrasque tabulas divus Augustus in fori sui celeberrimis partibus dicaverat simplicitate moderata ; divus Claudius pluris[323] existimavit utrisque[324] excisa[325] Alexandri facie divi Augusti imagines[326] addere[327]. eiusdem arbitrantur manu[328] esse et in Dianae[329] templo Herculem aversum, ut, quod est difficillimum, faciem eius ostendat[330] verius pictura quam promittat. pinxit et heroa nudum[331] eaque pictura naturam ipsam[332] provocavit.
[333] est et equus eius, sive fuit, pictus in certamine, quo[334] iudicium ad mutas quadripedes[335] provocavit ab hominibus. namque ambitu praevalere aemulos sentiens singulorum picturas inductis[336] equis ostendit: Apellis tantum equo adhinnivere, idque et postea semper evenit[337], ut experimentum artis illud[338] ostentaretur [339].[340]
[341] fecit et Neoptolemum[342] ex equo[343] adversus Persas, Archelaum cum uxore et filia, Antigonum thoracatum[344] cum equo incedentem. peritiores artis praeferunt omnibus eius operibus[345] eundem[346] regem sedentem in[347] equo[348] et Dianam sacrificantium virginum choro mixtam, quibus vicisse Homeri versus videtur[349] id ipsum describentis. pinxit et[350] quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetra[351] fulguraque[352];[353] Bronten,[354] Astrapen et Ceraunobolian[355] appellant.
[356]—Inventa eius et[357] ceteris profuere in arte[358]; unum imitari nemo potuit, quod absoluta opera atramento inlinebat ita tenui, ut id ipsum, cum[359] repercussum[360] claritatis[361] colorum[362]omnium[363] excitaret custodiretque a pulvere et sordibus, ad manum intuenti[364] demum appareret, sed et luminum[365] ratione magna, ne claritas colorum aciem offenderet veluti per lapidem specularem intuentibus et e[366] longinquo eadem[367] res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret.
[368] Aequalis eius fuit Aristides Thebanus. is omnium primus[369] animum pinxit et sensus[370] hominis expressit, quae vocant Graeci[371]ἤθη,[372] item[373] perturbationes[374], durior paulo[375] in coloribus. huius opera[376] .... oppido capto[377] ad matris morientis ex volnere mammam adrepens infans[378], intellegiturque sentire mater[379] et timere, ne emortuo e lacte[380] sanguinem [381] lambat. quam tabulam Alexander Magnus transtulerat Pellam[382] in patriam suam.
[383] idem[384] pinxit proelium cum Persis, centum homines[385] tabula ea[386] conplexus pactusque in singulos mnas[387] denas a tyranno Elatensium[388] Mnasone . pinxit et currentes quadrigas et supplicantem paene cum voce et venatores cum captura et Leontion Epicuri[389] et anapauomenen propter fratris amorem[390], item Liberum[391] et Ariadnen[392] spectatos Romae in aede Cereris[393], tragoedum et puerum in Apollinis,
[394] cuius tabulae gratia interiit[395] pictoris inscitia, cui tergendam eam[396] mandaverat M. Iunius praetor sub die ludorum Apollinarium. spectata est et in aede Fidei in Capitolio senis[397] cum lyra puerum docentis[398]. pinxit et aegrum sine fine laudatum tantumque[399] arte[400] valuit, ut Attalus rex unam tabulam eius centum talentis[401] emisse tradatur.
[402] Simul[403], ut dictum est, et Protogenes floruit. patria ei Caunus[404], gentis[405] Rhodiis[406] subiectae[407]. summa paupertas[408] initio artisque summa intentio[409] et ideo[410] minor fertilitas. quis eum docuerit, non putant constare; quidam et naves pinxisse usque ad quinquagensimum annum; argumentum esse, quod cum Athenis celeberrimo loco Minervae delubri propylon[411] pingeret, ubi fecit nobilem Paralum[412] et Hammoniada[413], quam quidam Nausicaan[414] vocant, adiecerit parvolas naves longas in iis[415], quae pictores parergia[416] appellant , ut appareret[417], a quibus initiis ad arcem ostentationis [418] opera sua pervenissent.
[419] palmam[420] habet[421] tabularum eius Ialysus[422], qui est Romae dicatus in templo Pacis. cum pingeret eum, traditur madidis[423] lupinis vixisse[424], quoniam [425]sic simul[426] et famem sustineret[427] et sitim nec[428] sensus nimia dulcedine obstrueret[429]. huic picturae quater colorem induxit ceu tria[430] subsidia[431] iniuriae et vetustatis, ut decedente [432] superiore inferior succederet. est in ea canis mire factus, ut quem pariter et casus[433] pinxerit. non iudicabat se in eo exprimere spumam anhelantis[434], cum in reliqua parte omni, quod difficillimum erat, sibi ipse satisfecisset.
displicebat autem ars[435] ipsa: nec minui poterat et videbatur nimia ac longius a veritate discedere, spumaque[436] pingi[437], non ex ore nasci. anxio animi cruciatu, cum in pictura verum esse, non verisimile vellet[438], absterserat saepius mutaveratque penicillum, nullo modo sibi adprobans. postremo iratus arti, quod intellegeretur[439], spongeam[440] inpegit inviso loco[441] tabulae. et[442] illa[443] reposuit ablatos colores qualiter cura optaverat, fecitque in picture fortuna naturam.
[444][445] hoc exemplo eius similis et Nealcen successus[446] spumae[447] equi[448] similiter spongea inpacta secutus dicitur[449], cum pingeret [450] poppyzonta[451] retinentem[452] eum[453]. ita Protogenes monstravit[454] et fortunam[455]. propter hunc Ialysum[456], ne cremaret[457] tabulam[458], Demetrius rex, cum ab ea parte sola posset[459] Rhodum[460] capere, non incendit[461], parcentemque picturae fugit[462] occasio victoriae.
erat tunc Protogenes in suburbano suo hortulo, hoc est Demetrii[463] castris[464], neque interpellatus proeliis incohata[465] opera intermisit omnino nisi accitus a rege, interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret, respondit scire se cum Rhodiis illi bellum esse, non cum artibus. disposuit rex in tutelam eius stationes, gaudens quod manus servaret[466], quibus pepercerat, et, ne saepius avocaret,[467] ultro ad eum venit hostis relictisque victoriae suae votis inter arma et murorum ictus spectavit[468] artificem ; sequiturque tabulam illius temporis haec fama, quod eam Protogenes sub gladio pinxerit:
[469] Satyrus hic est, quem anapauomenon vocant, ne quid desit temporis eius securitati, tenentem[470] tibias. fecit et[471] Cydippen[472]et[473] Tlepolemum, Philiscum[474], tragoediarum[475] scriptorem, meditantem et athletam[476] et Antigonum regem, matrem[477] Aristotelis philosophi, qui ei suadebat, ut Alexandri Magni opera pingeret propter aeternitatem rerum—impetus animi et quaedam[478] artis libido in haec potius eum tulere—; novissime pinxit[479] Alexandrum[480] ac Pana[481]. fecit et signa ex aere, ut diximus. [482]
[488] His adnumerari debet et[489] Nicomachus[490], Aristidis[491] filius ac discipulus. pinxit raptum Proserpinae, quae tabula fuit[492] in Capitolio in Minervae delubro supra[493] aediculam Iuventatis[494], et in eodem Capitolio, quam Plancus imperator[495] posuerat, Victoria quadrigam in sublime rapiens. Ulixi[496] primus addidit pilleum[497]. pinxit[498] et Apollinem ac[499] Dianam, deumque[500] matrem in leone sedentem,
item nobiles[501] Bacchas obreptantibus[502] Satyris, Scyllamque, quae nunc est Romae in templo Pacis. nec[503] fuit alius in ea arte velocior. tradunt namque conduxisse pingendum ab Aristrato, Sicyoniorum [504] tyranno, quod is faciebat Telesti poetae monimentum praefinito die, intra quem perageretur, nec[505] multo ante venisse, tyranno in poenam accenso, paucisque diebus absolvisse et celeritate et arte[506] mira.
—Discipulos habuit Aristonem[507] fratrem et Aristiden[508] filium et Philoxenum[509] Eretrium [510], cuius tabula[511] nullis postferenda[512], Cassandro regi[513] picta, continuit Alexandri proelium cum Dario. idem pinxit et lasciviam, in qua tres Sileni comissantur[514]. hic celeritatem praeceptoris secutus breviores etiamnum quasdam picturae conpendiarias[515] invenit.
[516]—Adnumeratur his et Nicophanes[517], elegans ac[518] concinnus ita, ut[519] venustate[520] ei[521] pauci conparentur ; cothurnus[522] et[523] gravitas artis multum a Zeuxide et Apelle abest.—(Apellis discipulus Perseus, ad quem de hac[524] arte scripsit, huius[525] fuerat aetatis).—Aristidis[526] Thebani discipuli[527] fuerunt et filii Niceros[528] et Ariston, cuius est Satyrus cum scypho coronatus, discipuli Antorides[529] et Euphranor[530], de quo mox dicemus. [531]
[532] Namque subtexi par est minoris picturae celebres in penicillo, e quibus fuit Piraeicus[533] arte paucis postferendus :[534] proposito[535] nescio an distinxerit[536] se, quoniam humilia quidem secutus humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. tonstrinas[537] sutrinasque[538] pinxit et asellos et obsonia ac similia, ob haec cognominatus rhyparographos[539], in iis[540] consummatae voluptatis[541], quippe eae pluris[542] veniere[543] quam maximae multorum.
[547] parva[548] et Callicles[549] fecit, item Calates[550] comicis tabellis, utraque Antiphilus[551]. namque[552] et Hesionam nobilem pinxit et Alexandrum ac Philippum cum Minerva, qui sunt in schola[553] in Octaviae porticibus, et in Philippi Liberum patrem, Alexandrum puerum, Hippolytum[554] tauro emisso expavescentem, in Pompeia vero Cadmum et Europen. idem iocosis[555] nomine Gryllum[556] deridiculi habitus[557] pinxit, unde id[558] genus picturae[559] grylli[560] vocantur. ipse in Aegypto natus didicit a Ctesidemo.
Decet[561] non sileri et Ardeatis templi pictorem, praesertim civitate donatur ibi et carmine[562], quod est in ipsa pictura his versibus: Dignis[563] digna[564]. Loco[565] picturis condecoravitreginae Iunonis supremi[566] coniugis templumPlautius[567] Marcus, duet Asia lata[568] esse oriundus,quem nunc et post semper ob artem hanc Ardea laudat, eaque[569] sunt scripta antiquis litteris Latinis,
[570] non fraudanda[571] et Studio[572] divi Augusti aetate, qui primus instituit amoenissimam parietum picturam, villas et porticus[573] ac topiaria[574] opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes, litora[575], qualia quis optaret[576], varias ibi obambulantium species aut navigantium terraque villas adeuntium asellis aut vehiculis, iam piscantes, aucupantes[577] aut venantes aut etiam vindemiantes.
sunt in eius exemplaribus nobiles[578] palustri[579] accessu[580] villae, succollatis[581] sponsione[582] mulieribus[583] labantes[584], trepidis quae[585] feruntur, plurimae praeterea tales[586] argutiae facetissimi[587] salis[588]. idem subdialibus[589] maritimas urbes pingere instituit, blandissimo aspectu minimoque inpendio.
sed nulla gloria[590] artificum est nisi qui tabulas pinxere. eo venerabilior antiquitatis prudentia apparet. non enim parietes excolebant dominis tantum nec domos uno[591] in loco mansuras[592], quae[593] ex incendiis rapi non possent. casa[594] Protogenes contentus[595] erat in hortulo suo; nulla[596] in Apellis[597] tectoriis pictura erat. nondum libebat parietes totos tinguere [598]; omnium eorum ars urbibus excubabat, pictorque res communis terrarum erat.
fuit et nuper gravis ac severus idemque floridis tumidus[608] pictor Famulus[609]. huius erat Minerva spectantem spectans, quacumque aspiceretur. paucis diei horis pingebat, id quoque cum gravitate, quod semper togatus, quamquam in machinis. carcer[610] eius[611] artis[612] domus aurea fuit, e.t ideo non extant exempla alia magnopere. post eum fuere in auctoritate Cornelius Pinus et Attius[613] Priscus, qui[614] Honoris et[615] Virtutis aedes Imperatori Vespasiano Augusto[616] restituenti pinxerunt, Priscus[617] antiquis similior.