C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXVIII
Dictae[1] erant[2] naturae[3] omnium rerum inter[4] caelum ac terram[5] nascentium, restabantque quae[6] ex ipsa[7] tellure fodiuntur, si non herbarum ac fruticum tractata[8] remedia auferrent[9] traversos[10] ex ipsis animalibus, quae sanantur ,[11] reperta maiore medicina. quid[12] ergo? dixerimus[13] herbas et florum imagines ac pleraque inventu[14] rara ac difficilia[15], iidem[16] tacebimus, quid in ipso homine prosit homini [17], ceteraque genera[18] remediorum inter nos viventia, cum praesertim nisi carenti[19] doloribus morbisque vita ipsa poena fiat?
minime vero, omnemque insumemus operam, licet fastidii periculum urgeat[20], quando ita decretum est, minorem gratiae[21] quam utilitatium[22] vitae respectum habere. quin immo externa quoque et barbaros[23] etiam[24] ritus indagabimus . fides tantum[25] auctores appellet, quamquam et ipsi consensu prope[26] iudicii ista[27] eligere laboravimus potiusque curae rerum quam copiae institimus[28].
illud admonuisse perquam necessarium est dictas iam a nobis naturas [29] animalium et quae cuiusque essent inventa—neque [30] enim minus profuere medicinas reperiendo quam[31] prosunt[32] praebendo—, nune quae in ipsis auxilientur indicari, neque illic in totum omissa[33] ; itaque[34] haec esse quidem alia, illis tamen conexa.
[35] Incipiemus autem ab homine ipsum sibi exquirente[36], inmensa statim difficultate obvia. sanguinem quoque[37] gladiatorum [38] bibunt, ut viventibus[39] poculis[40], comitiales [morbi], quod spectare facientes in eadem harena feras quoque horror est. at[41], Hercule, illi ex homine ipso sorbere[42] efficacissimum putant calidum spirantemque[43] et vivam[44] ipsam anrimam ex osculo vulnerum, cum[45] plagis omnino ne[46] ferarum quidem[47] admoveri ora[48] mos[49] sit humanus[50]. alii medullas crurum quaerunt et cerebrum infantium.
nec pauci apud Graecos singulorum viscerum membrorumque etiam sapores[51] dixere, omnia persecuti ad resigmina[52] unguium, quasi vero sanitas videri possit feram ex homine[53] fieri morboque dignum in ipsa medicina, egregia[54], Hercules, frustratione, si non prosit. aspici humana exta[55] nefas habetur: quid mandi? quis ista invenit, Osthane[56] ?
tecum[57] enim res erit[58], eversor iuris[59] humani monstrorumque[60] artifex, qui primus ea condidisti , credo, ne tui vita[61] oblivisceretur. quis invenit singula membra humana mandere? qua coniectura inductus? quam potest[62] medicina[63] ista originem habuisse? quis veneficia innocentiora fecit quam remedia? esto, barbari externique ritus invenerant[64] : etiamne Graeci[65] suas fecere has artes[66] ?
[67] extant commentationes Democriti ad aliud[68] noxii 5 hominis[69] ex[70] capite ossa plus prodesse, ad alia amici et[71] hospitis[72]. iam vero vi[73] interempti dente gingivas[74] in dolore scariphari[75] Apollonius[76] efficacissimum scripsit, Meletos [77] oculorum suffusiones[78] felle hominis[79] sanari, Artemon calvaria[80] interfecti neque cremati propinavit aquam e fonte noctu comitialibus morbis. ex eadem suspendio interempti catapotia fecit contra canis rabiosi morsus[81] Antaeus.
atque etiam quadrupedes homine[82] sanavere, contra inflationes[83] bou perforatis cornibus inserentes ossa humana, ubi homo occisus esset aut crematus, siliginem[84], quae pernoctasset, suum morbis dando. procul a nobis nostrisque litteris absint ista. nos auxilia dicemus[85], non piacula, sicubi lactis puerperarum usus mederi poterit[86], sicubi saliva tactusve corporis, ceteraque similia.
vitamin quidem non adeo expetendam [87] censemus, ut quoquo[88] modo trahenda sit. quisquis [89] es[90], talis[91] aeque moriere, tamquam[92] obscaenus[93] vixeris aut nefandus. quapropter hoc primum quisque in remediis animi[94] sui habeat, ex omnibus bonis, quae homini tribuit natura, nullum melius esse tempestiva morte, idque[95] in ea optimum, quod illam sibi quisque praestare possit[96].