[1] Capilli defluvia ursinus adips admixto[2] ladano et adianto[3] continet alopeciasque emendat et raritatem superciliorum cum fungis lucernarum[4] ac fuligine, quae est in rostris earum, porriginem[5] cum[6] vino. prodest ad hanc et cornus[7] cervini cinis e vino utque[8] non taedia animalium capillis increscant, item fel caprinum cum creta[9] Cimolia et aceto sic, uti[10] paulum[11] capiti[12] inarescant, item fel scrofinum , urina[13] tauri. si vero vetus sit, furfures etiam adiecto sulpure emendat.
[14] cinere genitalis asini spissari capillum putant et a[15] canitie vindicari[16], si rasis inlinatur[17] plumboque[18] tritus cum oleo, densari et asinini[19] pulli illitum[20] urina; admiscent nardum fastidii gratia. alopecias[21] felle taurino cum Aegyptio alumine tepefacto[22] inlinunt. ulcera capitis manantia urina tauri efficaciter sanat, item hominis vetus, si cyclaminum adiciatur et sulpur, efficacius tamen vitulinum fel, quo[23] cum aceto calefacto et lendes[24] tolluntur.
[25] sebum vitulinum capitis ulceribus cum sale tritum utilissimum . laudatur et vulpium adips, sed praecipue felium[26] fimum cum sinapis pari modo inlitum, caprini[27] cornus[28] farina vel cinis, magisque hircini, addito nitro et tamaricis[29] semine et butyro oleoque, prius capite raso; mire continent ita fluentem[30] capillum, sicuti carnis cinere ex oleo inlita supercilia nigrescunt.
[31] lacte[32] caprino lendes tolli tradunt , fimo cum melle[33] alopecias expleri, item ungularum cinere[34] cum pice. fluentem capillum continet[35] leporinus cinis[36] cum oleo myrteo[37].—Capitis dolorem sedat pota aqua[38], quae relicta est e bovis aut asini potu, et, si credimus , vulpis masculae genitale ci rcumligatum, cornus[39] cervini [40] cinis[41] inlitus ex aceto aut rosaceo[42] aut ex irino.—
[43] Oculorum epiphoras bubulo sebo cum oleo cocto inlinunt; cervini cornus cinere scabritias ex eodem[44] inungu unt[45], mucrones autem ipsos[46] efficaciores putant. lupi excrementis circumlini suffusiones prodest, cinere eorum cum Attico melle inungui obscuritates, item felle ursino, epinyctidas adipe apruno[47] cum rosaceo. ungulae asininae cinis inunctus e suo[48] lacte oculorum cicatrices et albugines tollit.
[49] medulla[50] bubula e dextro crure priore trita cum fuligine pilis et palpebrarum vitiis angulorumque occurrit—calliblephari modo fuligo in hoc usu temperatur ,[51] optime ellychnio[52] papyraceo[53] oleoque sesamino[54] fuligine in novum vas[55] pinnis detersa—, efficacissime tamen evolsos ibi pilos coercet. felle tauri cum ovi albo collyria fiunt, aquaque dissoluta inungunt[56] per quadriduum.
[57] sebum vituli cum anseris adipe et ocimi suco genarum[58] vitiis aptissimum est. eiusdem medullae cum pari pondere cerae et olei vel rosacei addito ovo duritiae genarum inlinuntur . caseo molli[59] caprino inposito ex aqua calida epiphorae [60] sedantur; si tumor sit, ex melle; utrumque sero[61] calido fovendum. sicca lippitudo[62] lumbulis[63] suum exustis[64] atque contritis et inpositis tollitur.
[65] capras negant lippire, quoniam quasdam herbas edint[66], item dorcadas; ob id fimum earum cera circumdatuml nova luna devorari[67] iubent. et[68] quoniam noctu quoque aeque[69] cernant, sanguine[70] hircino lusciosos[71] sanari putant, nyctalopas a Graecis dictos, caprae vero[72] iocinere in vino austero decocto. quidam inassati iocineris sanie inungunt aut felle caprae, carnesque vesci eas et, dum coquantur[73], oculos vaporari iis[74] praecipiunt; id quoque referre arbitrantur, ut rutili[75] coloris fuerit[76].
[77] volunt et suffiri oculos iocinere in ollis decocto, quidam inassato[78]. fel quidem[79] caprinum pluribus modis adsumunt, cum melle contra caligines, cum veratri[80] candidi tertia parte contra glaucomata, cum vino contra cicatrices et albugines et caligines et pterygia et argema, ad palpebras vero evolso prius pilo cum suco oleris ita, ut unctio[81] inarescat, contra ruptas tuniculas cum lacte mulieris.
[82] ad omnia inveteratum [83] fel efficacius putant. nec abdicant[84] fimum ex melle inlitum epiphoris, contraque dolores medullam, item pulmonem [85] leporis, et ad caligines[86] fel cum passo aut melle. lupino quoque adipe vel medulla snum fricari oculos contra lippitudines praecipiunt. nam vulpinam linguam habentes in armilla lippituros negant.
[87] Aurium dolori et vitiis medentur[88] urina[89] apri in vitreo[90] servata, fel apri vel suis vel bubulum cum oleo cedrino[91] et rosaceo aequis portionibus, praecipue vero taurinum cum porri[92] suco tepidum vel cum melle, si suppurent [93], contraque odorem gravem per se, tepefactum in malicorio. rupta in ea parte cum lacte mulierum efficaciter sanat.
[94] quidam et[95] in gravitate[96] aures sic perluendas putant, alii cum senecta serpentium et aceto—includunt lana[97][98] —collutas[99] ante calida aqua aut, si maior sit gravitas ,[100] verrinum[101] fel cum murra et ruta in malicorio excalfactum infundunt, lardum quoque pingue[102] ; item fimum asini recens cum[103] rosaceo[104] instillatur[105], omnia[106] tepefacta. utilior equi spuma vel equini fimi recentis cinis cum rosaceo, butyrum recens, sebum bubulum cum adipe anserino, urina caprae vel tauri aut fullonia vetus, calfactae[107] vapore[108] per lagoenae[109] collum[110] subeunte—admiscent aceti tertiam partem [111] et aliquid murrae[112] —,
[113] vituli, qui nondum herbam gustaverit , fimum[114] mixto felle eiusdem et cute[115], quam relincunt angues, excalefactis prius auribus; lana autem medicamina ea includuntur. prodest et sebum vituli cum anseris adipe et ocimi suco[116], eiusdem medulla admixto cumino trito infusa, virus[117] verrinum e scrofa exceptum[118], priusquam terram attingat, contra dolores;
[119] auribus fractis glutinum 20 e naturis vitulorum factum[120] et in aqua liquatum; aliis vitiis adips vulpium, item fel caprinum cum rosaceo tepido aut porri suco aut, si rupta[121] sint aliqua ibi[122], e lacte mulieris; si gravitas audiendi, fel bubulum cum urina caprae vel hirci, vel[123] si pus sit[124]. in quocumque autem usu putant[125] efficaciora[126] haec in cornu caprino per dies XX infumata .
[127] laudant et coagulum leporis tertia parte $X$[128] dimidiaque sacopenii[129] in Ammineo[130] vino.—Parotidas ursinus adips conprimit pari pondere cerae et taurini sebi— addunt[131] quidam hypocisthidem[132] —, et per se butyrum inlitum [133], si prius foveantur feni Graeci decocti suco, efficacius cum strychno[134]. prosunt et vulpium testes et taurinus sanguis aridus tritus, urina[135] caprae calefacta instillata auribus , fimum[136] eiusdem cum axungia inlitum[137].
[138] Dentes mobiles confirmat cervini cornus[139] cinis doloresque eorum mitigat, sive infricentur[140] sive colluantur[141]. quidam efficaciorem ad omnes eosdem usus crudi cornus[142] farinam arbitrantur. dentifricia utroque modo fiunt. magnum remedium est et[143] in luporum capitis[144] cinere. certum[145] est in excrementis eorum plerumque inveniri ossa; haec[146] adalligata eundem effectum habent, item leporina coagula per aurem infusa contra dolores. et capitis eorum cinis dentifricium est adiectoque nardo mulcet graveolentiam oris.
[147] aliqui murinorum capitum cinerem miscuisse malunt. reperitur in latere leporis os acui[148] simile; hoc scariphare[149] dentes in dolore[150] suadent[151]. talus bubulus accensus eos, qui labent[152] cum dolore, admotus confirmat; eiusdem cinis cum murra dentifricium est. ossa quoque ex ungulis suum combusta eundem usum praebent, item ossa ex acetabulis pernarum, circa quae coxendices vertuntur.
[153] isdem sanari demissis in fauces iumentorum[154] verminationes notum est, sed et combustis[155] dentes confirmari, asinino[156] quoque lacte percussu[157] vexatos aut dentium eiusdem cinere, item lichene equi cum oleo infuso per aurem. est autem hoc non hippomanes, quod alioqui noxium omitto, sed in equorum genibus ac super ungulas.
[158] praeterea in corde equorum invenitur os dentibus[159] caninis maximis simile; hoc scariphari[160] dolorem aut exempto dente[161] mortui equi maxillis ad numerum eius, qui doleat, demonstrant. equarum virus a coitu in ellychniis[162] accensum Anaxilaus prodidit lichenis[163] equinorum[164] capitum vires[165] repraesentare monstrifice, similiter ex asinis. nam hippomanes tantas in veneficio vires habet, ut adfusum aeris mixturae in effigiem[166] equae Olympiae admotos mares equos ad rabiem coitus agat.
[167] medetur dentibus et fabrile glutinum in aqua decoctum inlitum[168] et mox paulo detractum ita, ut confestim conluantur vino, in quo decocti sint[169] cortices mali Punici dulcis. efficax habetur et caprino lacte conlui dentes vel felle[170] taurino . talorum caprae recentium cinis dentifricio placet et omnium fere villaticarum quadrupedum, ne saepius eadem[171] dicantur[172].