C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXV
lpsa quae nunc dicetur herbarum claritas, medicinae tantum gignente eas Tellure, in admirationem[1] curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occultatum quodque[2] non prodesse posteris vellent. at[3] nos elaborata iis[4] abscondere ac supprimere cupimus et fraudare vitam etiam alienis bonis.
ita certe recondunt qui pauca aliqua novere, invidentes aliis, et neminem docere in auctoritatem scientiae est. tantum ab excogitandis novis[5] ac invanda[6] vita mores absunt, summumque opus ingeniorum diu iam hoc[7] fuit, ut intra unumquemque recte facta veterum perirent. at[8], Hercules, singula quosdam inventa deorum numero[9] addidere, omnium[10] utique vitam clariorem fecere cognominibus herbarum, tam benigne gratiam memoria [11] referente.
non aeque haec cura eorum mira est[12] in iis[13], quae satu blandiuntur aut[14] cibo invitant: culmina[15] quoque montium invia et solitudines abditas[16] omnesque[17] terrae fibras scrutati[18] invenere, quid quaeque[19] radix polleret, ad quos usus herbarum fila[20] pertinerent, etiam quadripedum pabulo intacta ad salutis usus vertentes.