Proxime[1] indicari debent metalla[2] ferri. optumo pessimoque vitae instrumento est,[3] siquidem hoc tellurem scindimus, arbores serimus[4], arbusta tondemus[5], vites squalore deciso annis omnibus cogimus invenescere, hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque[6] ad alios[7] usus ferro utimur, sed eodem ad bella, caedes[8], latrocinia, non comminus solum, sed etiam missili volucrique, nunc tormentis excusso[9], nunc lacertis, nunc vero pinnato[10], quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem, ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam fecimus pinnasque[11] ferro dedimus[12].
[13] quam ob rem culpa[14] eius non naturae fiat accepta. aliquot[15] experimentis probatum est posse innocens esse ferrum. in foedere, quod expulsis regibus populo Romano dedit Porsina[16], nominatim comprehensum invenimus, ne ferro nisi in[17] agri cultu[18] uteretur. et tum[19] stilo osseo[20] scribere institutum[21] vetustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompei in tertio consulatu[22] extat edictum[23] in tumultu necis Clodianae[24] prohibentis ullum telum esse in urbe.
[25] et ars antiqua [26] ipsa non defuit[27] honorem mitiorem habere ferro quoque . Aristonidas artifex[28], cum exprimere vellet Athamantis[29] furorem Learcho filio praecipitato residentem[30] paenitentia[31], aes[32] ferrumque miscuit, ut robigine[33] eius per nitorem aeris relucente[34] exprimeretur[35] verecundiae rubor. hoc signum exstat[36] hodie Rhodi[37].
[38] est in eadem urbe et ferreus Hercules , quem fecit Alcon laborum dei patientia inductus. videmus et Romae seyphos e ferro dicatos in templo Martis Ultoris. obstitit eadem naturae[39] benignitas exigentis[40] ab[41] ferro ipso poenas[42] robigine eademque providentia nihil in rebus mortalius[43] facientis[44] quam[45] quod esset[46] infestissimum mortalitati.
[47] Ferri metalla[48] ubique propemodum[49] reperiuntur, quippe etiam insula Italiae Ilva[50] gignente, minimaque difficultate adgnoscuntur[51] colore ipso terrae manifesto[52]. ratio[53] eadem excoquendis[54] venis; in Cappadocia tantum quaestio est, aquae[55] an terrae[56] fiat[57] acceptum, quoniam perfusa Cer aso[58] fluvio terra neque aliter ferrum e[59] fornacibus reddit. differentia ferri numerosa[60].
[61] prima in genere[62] terrae caelive [63]: aliae molle tantum plumboque vicinum[64] subministrant, aliae fragile et aerosum rotarumque usibus et clavis maxime fugiendum, cui prior ratio convenit; aliud brevitate sola placet clavisque caligariis[65], aliud robiginem[66] celerius sentit[67]. stricturae vocantur hae[68] omnes, quod non in aliis metallis, a[69] stringenda acie vocabulo inposito.
[70] et fornacium magna[71] differentia est, nucleusque quidam[72] ferri excoquitur in iis[73] ad indurandam aciem, alioque[74] modo ad densandas incudes malleorumve[75] rostra. summa autem differentia in aqua, cui subinde candens inmergitur. haec alibi[76] atque[77] alibi[78] utilior nobilitavit loca gloria ferri, sicuti Bilbilim[79] in Hispania et Turiassonem[80], Comum in Italia, cum ferraria metalla in iis[81] locis non sint[82].
[83] ex omnibus autem generibus [84] palma[85] Serico ferro[86] est; Seres hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt; secunda Parthico.- neque alia genera ferri ex mera[87] acie[88] tenmperantur, ceteris enim admiscetur mollior complexus. in[89] nostro orbe aliubi[90] vena bonitatem hanc[91] praestat, ut in Noricis, aliubi factura, ut Sulmone, aqua ubi[92] diximus, quippe[93] cum[94] exacuendo oleariae[95] cotes[96] aquariaeque differant et oleo delicatior fiat acies.
[101] De magnete lapide suo loco dicemus concordiaque , quam cum ferro habet. sola haec materia virus[102][103] ab eo lapide accipit retinetque longo tempore, aliud[104] adprehendens ferrum, ut anulorum[105] catena spectetur interdum . quod volgus imperitum appellat ferrum vivum, vulneraque talia[106] asperiora fiunt.
[107] hic[108] lapis et in Cantabria [109] nascitur, non ut[110] ille magnes verus caute continua, sed sparsa bulbatione[111]—ita appellant[112]—, nescio an vitro[113] fundendo perinde utilis, nondum enim expertus est quisquam [114]; ferrum[115] utique inficit eadem[116] vi[117].—Magnete[118] lapide[119] architectus[120] Timochares[121] Alexandriae[122] Arsinoes templum concamarare incohaverat[123], ut in eo[124] simulacrum e ferro pendere in aēre[125] videretur. intercessit ipsius mors et Ptolemaei [126] regis[127], qui id sorori[128] suae iusserat fieri.