[1]Purpurae nomine alio pelagiae vocantur. earum genera plura pabulo et solo discreta: lutense[2] putre[3] limo et algense nutritum alga[4] , vilissimum utrumque. melius taeniense [5] in taeniis[6] maris[7] collectum, hoc quoque tamen etiamnum levius atque dilutius. calculense[8] appellatur[9] a calculo in mari[10] , mire aptum conchyliis, et longe optimum[11] purpuris dialutense[12], id est vario soli genere pastum.
[13] capiuntur autem purpurae parvulis rarisque textu veluti nassis in alto iactis. inest his esca, clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos[14] videmus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes [15], appetunt purpurae porrectisque linguis infestant. at illae aculeo exstimulatae claudunt sese conprimuntque mordentia. ita pendentes[16] aviditate sua purpurae tolluntur.