[7] Rusci[8] radix decocta bibitur alternis diebus in calculorum valitudine et tortuosiore[9] urina vel cruenta. radicem pridie erui oportet, postero[10] mane decoqui, ex eo[11] sextario[12] vini cyathis duobus misceri. sunt qui et crudam radicem tritam[13] ex aqua bibant, et in totum ad virilia[14] cauliculis eius ex[15] aceto tritis nihil utilius putant.