[1][2] Ratio operis[3]mire divisi[4]: statio ad portas more[5] castrorum, quies[6] in matutinum, donec una excitet[7] gemino aut triplici bombo ut bucino aliquo. tune universae provolant , si dies mitis futurus est. praedivinant enim ventos imbresque, cum[8] se[9] continent tectis[10]; itaque[11] temperie[12] caeli otium[13] hoc inter praescita habent[14]. cum agmen ad opera processit, aliae flores adgerunt pedibus, aliae aquam ore guttasque lanugine totius corporis.
[15] quibus est[16] earum adulescentia , ad opera exeunt et[17] supra dicta convehunt, seniores intus operantur. quae flores comportant, prioribus pedibus femina onerant[18] propter id natura scabra, pedes priores rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. excipiunt eas ternae quaternae, quae[19] exonerant.
[20] sunt enim intus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est; neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis et cibi fiat et temporis. struunt orsae a[21] concamaratione[22] alvi textumque[23] velut a[24] summa tela deducunt, limitibus binis circa singulos actus[25], ut aliis intrent, aliis exeant.
[26][27] favi, superiore parte adfixi et paulum etiam lateribus, simul haerent[28] et[29] pendent; ima[30] alvum non contingunt, oblongi[31][32]aut[33] rotundi, qualiter poposcit[34] alvus, aliquando et duorum generum, cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerivis[35] a solo fornicatis, ne desit[36] aditus ad sarciendum.
[37] primi fere tres versus inanes struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem[38] ; novissimi maxime inplentur mille. ideo aversa alvo favi eximuntur . gerulae secundos flatus captant. si cooriatur procella , adprehensi pondusculo lapilli[39] se librant; quidam in umeros eum inponi tradunt. iuxta vero terram volant in adverso flatu vepribus evitatis[40].
[41] mira observatio operis: cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte. mira munditia amoliuntur[42] omnia e[43] medio, nullaeque inter opera spurcitiae iacent; quin et excrementa operantium intus , ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis diebus et operis otio egerunt.