[1] Et leporum plura sunt genera. in Alpibus candidi[2], quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est alioqui[3] animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis[4] sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innumerae famemque Baliarum[5] insulis populatis messibus[6] adferen tis[7] .— (Fetus ventri[8] exectos[9] vel uberibus ablatos, non repurgatis[10] interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices[11]
[12] vocant) — certum est Baliaricos adversus proventum eorum auxilium militare a Divo Augusto petisse. magna propter venatum eum[13] viverris[14] gratia est; iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra — unde et nomen animali —, atque ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. idem utramque vim singulis inesse ac sine mare aeque gignere.
[15] benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fecunda generavit[16]. lepus, omnium praedae nascens, solus praeter dasypodem superfetat[17], aliud educans, aliud[18] in utero pilis vestitum[19] , aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter. nec non et vestes leporino pilo facere temptatum est, tactu non perinde molli ut in cute, propter brevitatem pili dilabidas [20].