Harum volatus[1] in reputationem ceterarum quoque volucrum inpellit[2] . omnibus animalibus reliquis certus et unius modi et in suo cuique genere incessus est; aves solae vario meatu feruntur et[3] in terra et in aëre. ambulant aliquae, ut cornices; saliunt aliae, ut passeres, merulae ; currunt, ut perdices, rusticulae; ante se pedes iaciunt, ut ciconiae, grues. expandunt alas pendentesque raro intervallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pinnas ,
aliae[4] tota latera plaudunt[5] ; quaedam vero maiore ex parte conpressis volant percussoque semel, aliquae et gemino ictu[6] , aëre feruntur: velut[7] inclusum eum prementes eiaculantur [8] sese in sublime, in rectum, in pronum[9] . impingi[10] putes[11] aliquas aut rursus ab alto[12] cadere has, illas salire. anates solae quaeque sunt[13] eiusdem generis in sublime protinus sese tollunt atque e[14][15] vestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua[16]. itaque in foveas, quibus feras venamur, delapsae solae evadunt.
[17] vultur et fere[18] graviores nisi ex procursu aut altiore cumulo[19] inmissae non evolant; cauda reguntur. aliae circumspectant, aliae flectunt[20] colla, nec ullae[21] vescuntur ea quae rapuere pedibus. sine voce non volant multae, aut[22] e contrario semper[23] in volatu silent. subrectae [24] , pronae, obliquae in latera, in ora, quaedam et resupinae feruntur, ut, si pariter cernantur plura genera[25], non in eadem natura meare videantur.