[1] Ab iis sunt Portae Caucasiae, magno errore multis[2] Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repente, ubi fores additae[3] ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris[4] fluente citraque in rupe castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime Harmasti[5] oppidi Hiberum. a Portis Caucasis per montes Gurdinios[6] Valli, Suani[7], in- [8]domitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad Pontum usque Heniochorum[9] plurima[10] genera, mox Achaeorum [11].
[12] ita se habet haec[13] terrarum e[14] clarissimis. aliqui inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV[15] p. non amplius interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL[16]: tantis iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Caesar a Cimmerio Bosporo ad Caspium mare CL prodidit eaque perfodere cogitasse Nicatorem[17] Seleucum[18] quo tempore sit ab Ptolemaeo[19] Cerauno interfectus. a Portis Caucasiis[20] ad Pontum CC esse constat fere.