[1] Lanigeras[2] Serum in mentione gentis eius narravimus , item Indiae arborum magnitudinem[3]. unam e peculiaribus[4] Indiae Vergilius celebravit hebenum, nusquam alibi nasci[5] professus. Herodotus eam[6] Aethiopiae intellegi maluit[7] in[8] tributi vicem regibus Persidis[9] e materia[10] eius centenas [11] phalangas tertio quoque anno pensitasse Aethiopas cum auro et ebore prodendo.
non omittendum id[12] quoque, vicenos[13] dentes elephantorum grandes, quoniam ita significavit [14], Aethiopas ea de causa pendere solitos. tanta[15] ebori auctoritas erat urbis nostrae CCCX anno; tune enim auctor ille historiarum[16] condidit Thuriis[17] in Italia, quo magis mirum est quod eidem[18] credimus, qui Padum amnem vidisset[19] neminem [20][21] ad id tempus Asiae Graeciaeque[22] visum[23].
[33] Romae[34] eam Magnus Pompeius triumpho[35] Mithridatico ostendit. accendi Fabianus negat, uritur tamen odore iucundo . duo genera eius: rarum id quod melius, arboreum[36], purae[37] et enodis[38] materiae[39] nigri splendoris ac vel[40] sine arte protinus iucundi, alterum fruticosum cytisi modo et tota India dispersum.