[1] Umor et corpori[2] arborum est, qui sanguis earum intellegi debet, non idem omnibus: ficis lacteus[3]— huic ad caseos figurandos coaguli vis—, cerasis cumminosus ,[4] ulmis salivosus, lentus ac[5][6] pinguis, malis, vitibus, piris aquosus. vivaciora quibus lentior. atque in totum corpori[7] arborum, ut reliquorum animalium, cutis, sanguis, caro, nervi, venae, ossa, medullae.
[8] pro cute cortex. mirum , is in moro medicis sucum quaerentibus vere hora diei secunda lapide incisus[9] manat, altius fractus siccus videtur. proximi plerisque adipes. hi vocantur a colore alburnum,[10] mollis ac pessima pars ligni, etiam in robore facile[11] putrescens, teredini obnoxia, quare semper amputabitur . subest huic caro, carni[12] ossa, id est materiae optimum.
alternant fructus quibus siccius lignum, ut olea, magis quam quibus carnosum, ut cerasus. nec omnibus adipes carnesve largae, uti nec animalium acerrimis. neutrum habent buxus, cornus, olea, nec medullam minimumque etiam sanguinis, sicuti ossa non habent sorba, carnem sabuci—at[13] plurimam[14] ambae medullam—nec harundines maiore ex parte.
In quarundam arborum carnibus pulpae venaeque sunt. discrimen earum facile; venae latiores[15] candidioresque . pulpae[16] fissilibus insunt. ideo fit, ut aure ad caput trabis quamlibet praelongae admota ictus ab altero capite vel graphii[17] sentiantur[18] penetrante rectis meatibus sono, unde deprehenditur, an torta sit materies nodisque concisa.
quibus sunt tubera, sicut sunt[19] in came glandia, in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se convoluto . hoc pretiosissinum in citro et acere. cetera mensarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam[20]; alioqui fragilis esset vena in orbem arboris caesa[21]. fagis[22] pectines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos. M'. Curius iuravit se nihil ex praeda attigisse praeter guttum [23] faginum, quo sacrificaret.
[24]—Lignum in longitudinem fluvitat[25], ut quaeque[26] pars fuit ab radice, validius sidit.— quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui constat . haec maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi, quibus pulpa non est, ut oleae, vites. at e contrario totum e carne corpus fico, tota ossea[27] ilex, ornus[28], robur, cytisus, morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. [29] ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet incisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuniperus rubent.