[6] De folio nardi plura dici par est ut principali[7] in unguentis. frutex est gravi et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut[8] cypiros[9], aspero sapore, folio parvo densoque. cacumina in[10] aristas se spargunt[11]; ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. alterum eius genus apud Gangen nascens damnatur in totum ozaenitidos[12] nomine, virus redolens.
[13] adulteratur et pseudonardo herba, quae ubique nascitur crassiore atque latiore folio et colore languido in candidum vergente, item sua radice permixta ponderis causa et cummi spumaque argenti aut[14] stibi[15] ac cypiro[16] cypirive[17] cortice. sincerum quidem levitate deprehenditur et colore rufo odorisque suavitate et gustu maxime siccante os, sapore iucundo. pretium spicae in libras $X$ C. folii[18] divisere annonam amplitudine[19]. hadrosphaerum[20] vocatur maioribus pilulis[21] $X$ XXXX.[22]
[29][30] in nostro orbe proxime laudatur Syriacum, mox Gallicum, tertio loco[31] Creticum, quod aliqui[32] agrion[33] vocant, alii phun[34], folio olusatri[35], caule cubitali[36], geniculato, in purpuram[37] albicante, radice obliqua villosaque et imitante avium pedes. baccaris[38] vocatur nardum rusticum, de quo dicemus inter flores. sunt autem omnia ea herbae[39] praeter Indicum. ex iis Gallicum et cum radice vellitur abluiturque vino. siccatur in umbra, alligatur fasciculis in charta, non multum ab Indico differens, Syriaco tamen levius[40]. pretium $X$ III.
in his probatio una[41], ne sint fragilia et arida potius quam[42] sicca folia. cum Gallico nardo semper nascitur herba quae hirculus vocatur a gravitate odoris et similitudine, qua[43] maxime adulteratur. distat quod sine cauliculo est et[44] quod minoribus foliis quodque radicis neque amarae neque odoratae.