[7] Super cuncta est murium fetus, haut[8] sine cunctatione dicendus, quamquam sub[9] auctore Aristotele et Alexandri[10] Magni militibus. generatio eorum lambendo constare, non coitu, dicitur. ex una genitos CXX tradiderunt , apud Persas[11] vero praegnantes[12] in ventre[13] parentis[14] repertas .
[15][16] et salis gustatu[17] fieri praegnantes opinantur[18]. itaque desinit mirum esse unde vis tanta messes populetur murium agrestium, in quibus illud quoque[19] adhuc latet, quonam modo illa multitudo repente occidat. nam nec exanimes reperiuntur neque extat qui murem hieme in agro effoderit. plurimi ita[20] ad Troada proveniunt et iam inde fugaverunt incolas[21] . proventus eorum siccitatibus. tradunt etiam obituris vermiculum in capite[22] gigni. Aegypti[23] muribus durus pilus sicut irenaceis[24] . iidem bipedes ambulant ceu Alpini quoque.
[25] — Cum, diversi generis coiere animalia[26] , ita demum generant, si tempus nascendi par habent.— Quadripedum ova gignentium lacertas ore parere, ut creditur vulgo, Aristoteles negat. neque incubant eaedem[27], oblitae quo sint in loco enixae, quoniam huic animal nulla memoria; itaque per se catuli erumpunt.