In nullo[1] genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas[2] vocabant ceu semiferos, ad homines quoque, ut[3] C. Antonium Ciceronis in consulate collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus[4], cuiuscumque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum hominum[5] etiam silvestrium tot genera praedicta sint.
[6] caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae [7] , sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu[8] vaginis. in haec se librat[9] , ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte[10] aliquo in alium transilire[11] quaerens [12], atque recussu[13] pernicius quo libuit[14] exultat[15] . sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad caput verso. sunt et dammae[16] et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt.