[1] Et[2] ingenia aeque varia, ad pastum[3] maxime. caprimulgi appellantur, grandioris[4] merulae[5] aspectu, fures nocturni; interdiu enim visu carent. intrant pastorum stabula caprarumque uberibus advolant suctum propter lactis, qua iniuria uber emoritur caprisque caecitas, quas ita mulsere , oboritur. platea[6] nominatur advolans ad eas, quae se in mari mergunt, et capita illarum morsu corripiens, donec capturam extorqueat. eadem cum devoratis se inplevit conchis, calore ventris coctas[7] evomit atque ita ex iis esculenta [8] eligit testas excernens[9] .