Inter ea, quae frigidis gaudent, et[1] aquaticos frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt harundines belli pacisque experimentis necessariae atque etiam deliciis gratae.
Tegulo earum domus suas septentrionales populi operiunt , durantque aevis tecta talia[2]; et in reliquo vero orbe et camaras levissime suspendunt.
geniculata cetero gracilitas nodisque[5] distincta leni fastigio tenuatur in cacumina , crassiore paniculae coma, neque hac supervacua. aut enim pro[6] pluma[7] strata cauponarum replet aut, ubi lignosiore[8] induruit callo, sicut in Belgis, contusa et interiecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior rimisque[9] explendis fidelior pice.
Calamis orientis populi bella conficiunt, calamis* mortem adcelerant pinna addita, calamis *spicula addunt inrevocabili hamo noxia[10][11]* fitque et ex ipso telum aliud fracto in vulneribus. his armis solem ipsum obumbrant[12]. propter hoc maxime serenos dies optant, odere ventos et imbres, qui inter illos pacem esse cogunt.
ac si quis[13] Aethiopas, Aegyptum, Arabas, Indos, Scythas, Bactros, Sarmatarum tot gentes et orientis omniaque Parthorum regna diligentius conputet, aequa ferme pars hominum in toto mundo calamis superata degit.
[14] praecipuus hic usus[15] in Creta bellatores suos nobilitavit[16]. sed in hoc quoque, ut ceteris in rebus, vicit Italia, quando nullus sagittis aptior calamus quam in Rheno Bononiensi amne, cui plurima inest medulla pondusque volucre et contra flatus quoque pervicax libra. quippe non eadem gratia Belgicis[17] haec[18] et Creticis commendatioribus[19]. quamquam praeferuntur Indici, quorum alia quibusdam videtur natura, quando et hastarum vicem praebent additis cuspidibus.
Harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata et ipsa. folia Indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo orsa conplexu[22] tenues per ambitum inducunt tunicas, atque a medio internodio cum plurimum desinunt vestire procumbuntque . latera harundini calamoque in rotunditate bina, super nodos alterno semper inguine, ut[23] alterum a[24] dextera[25] fiat, alterum superiore geniculo ab laeva[26] per vices. inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues.
[27] Plura autem genera. alia spissior densiorque geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, tenuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei cartilaginis atque carnis. Orchomenio[28] et nodi[29] continuo foramine pervii[30], quem auleticon vocant. hic tibiis utilior, fistulis ille.
suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed Cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat [35] flecti calefacto. differentias faciunt et folia non multitudine tantum et longitudine,[36] verum et colore. varia[37] Laconicis et ab ima parte densiora, quales in totum circa stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque vestiri foliis spatiosius a nodo scandente complexu.
[38] est et obliqua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta terram fruticis modo se spargens, suavissima in[39] teneritate[40] animalibus. vocatur a quibusdam eletia[41]. est et in Italia[42]* palustris ex cortice tantum sub ipsa coma *nascens, adarea nomine*[43], utilissima[44] dentibus, quoniam vis eadem est quae sinapi.
[51] tertia est harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono hic anno nascebat.ur. nam et lacus incrementa[52] hoc temporis spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem biennio extendisset, quod notatum apud Chaeroniam infausto [53] Atheniensium proelio[54] est... aepe[55]... Lebadia[56]... vocatur [57] influente Cephiso. cum igitur anno permansit inundatio , proficiunt in aucupatoriam[58] quoque amplitudinem. vocabantur[59] zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco[60]; graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine; at[61] omnino nulla spadonum nomine insignibus[62]. hinc erant armamenta ad inclutos[63] cantus,
[64] non silendo et reliquo curae miraculo, ut venia sit argento iam potius cani. caedi solebant tempestivae usque ad Antigeniden tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub arcturo . sic praeparatae aliquot post annos utiles esse incipiebant ,
tunc quoque multa domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae[65], comprimentibus se linguis[66], quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varietas accessit et cantus quoque luxuria[67], caedi ante[68] solstitia[69] coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lingulis [70] ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie.
sed tum ex sua quamque tantum harundine congruere persuasum erat, et eam, quae radicem antecesserat, laevae tibiae convenire, quae cacumen, dexterae, inmensum quantum praelatis quas ipse Cephisus abluisset. nunc sacrificae Tuscorum[71] e buxo, ludicrae vero e loto ossibusque asininis et argento fiunt.—Aucupatoria harundo e[72] Panhormo laudatissima, piscatoria Abaritana ex Africa.