[1] In muliebribus malis membranae e[2] partu[3] ovium[4] proficiunt, sicut in capris rettulimus. fimum [5] quoque pecudum eosdem usus habet. locustarum suffitu stranguriae maxume mulierum iuvantur. gallinaceorum testes si subinde[6] a conceptu edat mulier, mares in utero fieri dicuntur. partus conceptos[7] hystricum cinis potus continet, maturat caninum lacte[8] potum, evocat membrana e secundis[9] canum, si terram non attigerit[10], lumbis[11] parturientium [12]tactis[13].
[14] fimum murinum aqua[15] pluvia[16] dilutum mammas[17] mulierum a partu tumentes[18] reficit. cinis irenaceorum cum oleo perunctarum custodit partus contra abortus[19]. facilius enituntur quae . . um anserinum cum aquae[20][21] II cyathis[22] sorbuere aut ex utriculo[23] mustelino per genitale[24] effluentes[25] aquas.
[26] —Vermes terreni inliti, ne[27] cervicis [28] scapularumque nervi[29] doleant, praestant. graves[30] secundas pellunt[31] in passo poti. iidem per se inpositi mammarum suppurationes concocunt et aperiunt extrahuntque et ad cicatricem perducunt. lac[32] devocant[33] poti[34] cum mulso. inveniuntur et in gramine[35] vermiculi[36], qui adalligati collo continent partum; detrahuntur[37] autem sub partu, alias eniti non patiuntur; cavendum et[38] ne in terra ponantur. conceptus quoque causa dantur in potu quini aut[39] septeni.
[40] —Cocleae in cibo sumptae adcelerant partum, item conceptum inpositae cum croco. eaedem[41] ex amylo et tragacantha inlitae profluvia[42] sistunt. prosunt et purgationibus sumptae in cibo et vulvam aversam[43] corrigunt cum medulla cervina ita, ut[44] uni[45] cocleae denarii pondus addatur et cypri[46]. inflationes quoque vulvarum discutiunt exemptae[47] testis[48] tritae[49] cum rosaceo. ad[50] haec[51] Astypalaeicae maxime eliguntur.
[52] alio modo Africanae binae tritae cum feni[53] Graeci[54] quod III digitis capiatur[55], addito[56] melle coclearibus IIII[57], inlinuntur alvo prius irino[58] suco[59] perunctae. sunt et minutae[60][61] loricaeque[62] candidae[63] cocleae passim oberrantes[64] ; hae[65] arefactae[66] sole in tegulis tusaeque in farinam[67] miscentur lomento aequis partibus candoremque et levorem[68] corpori[69] adferunt. scabendi desideria tollunt minutae et latae[70] cum polenta.
—Viperam[71] mulier praegnans si transcendent, abortum faciet, item amphisbaenam, mortuam dumtaxat, nam vivam habentes in pyxide inpune transeunt; etiam si[72][73] mortua sit atque adservata, partus faciles[74] praestat. in[75] mortua mirum, si sine[76] adservata[77] transcendent gravida, innoxium[78] fieri, si protinus transcendat adservatam.—Anguis [79] inveterati[80] suffitu[81] menstrua adiuvant.
anguium senectus adalligata lumbis faciliores partus facit, protinus a puerperio removenda. dant et in vino bibendam cum ture[82] ; aliter sumpta[83] abortum facit. baculum, quo angui rana excussa sit, parturientes adiuvat; trixallidum[84] cinis inlitus[85] cum melle purgationes, item araneus: qui filum deducit ex alto, capi[86] debet manu cava tritusque[87] admoveri, quod[88], si redeuntem prenderit[89], inhibebit idem purgationes.
[90] —Lapis aëtites in aquilae repertus nido custodit partus contra omnes[91] abortuum[92] insidias. penna vulturina subiecta pedibus adiuvat parturientes[93]. ovum corvi cavendum gravidis constat, quoniam transgressis[94] abortum[95] per os[96] faciat. fimum accipitris in mulso potum videtur fecundas[97] facere. vulvarum duritias, collectiones adeps anserinus[98] aut cygni[99] emollit.
[100] mammas a[101] partu custodit adeps anseris cum rosaceo et araneo[102]. Phryges et Lycaones mammis[103] puerperio vexatis invenerunt otidum[104] odipem utilem esse. iis[105], quae[106] vulva strangulentur, et blattas[107] inlinunt . ovorum[108] perdicis putaminum[109] cinis cadmiae mixtus et cerae stantes mammas servat[110]. putant et ter circumductas [111][112] ovo perdicis aut[113].... non inclinari et, si sorbeantur , eadem[114] fecunditatem facere, lactis quoque copiam, cum anserino adipe perunctis mammis dolores[115] minuere, molas uteri[116] rumpere[117], scabiem vulvarum sedare[118], si cum cimice[119] trito inlinantur.
[120] Vespertilionum sanguis psilotri vim habet, sed alis[121] puerorum inlitus non satis proficit[122], nisi aerugo vel cicutae semen postea inducatur; sic enim aut in totum tolluntur pili aut non[123] excedunt lanuginem[124]. idem et cerebro eorum[125] profici putant; est[126] autem duplex, rubens utique et[127] candidum. aliqui sanguinem et iocur eiusdem[128] admiscent[129].
[130] quidam in III heminis olei discocunt[131] viperam exemptis ossibus[132], psilotri vice utuntur, evolsis prius pilis, quos renasci nolunt[133]. fel irenacei psilotrum est, utique mixtum[134] vespertilionis cerebro et lacte caprino, item per se[135] cinis[136]. lacte canis primiparae[137], prius evolsis pilis[138] vel nondum natis, perunctae partes[139] alios[140] non sufficiunt[141].