Lactucae sponte nascentis primum genus[1] est eius[2], quam caprinam vocant, qua pisces in mare deiecta protinus necantur, qui sunt in proximo. huius lac[3] spissatum [4] mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquae uno cyatho hydropicis datur. caule[5] et foliis contusis, asperso[6] sale, nervi incisi sanantur. eadem trita ex aceto conluta[7] matutinis bis mense[8] dentium[9] dolorem prohibent[10].
[11] alterumn est genus quod Graeci caesapon[12] vocant. huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur. haec in arvis nascuntur[13]; tertium genus in silvis nascens[14]ἰσάτιν[15] vocant. huius folia trita cum polenta vulneribus prosunt. quarto infectores lanarum utuntur[16]. simile id[17] erat lapatho silvestri foliis, nisi plura[18] haberet et nigriora. sanguinem sistit, phagedaenas et putrescentia ulcera aut quae[19] serpunt sanat, item tumores ante suppurationem, ignem[20][21] sacrum radice vel foliis. prodest vel ad lienes potu.[22] haec propria singulis.
[23] Communia autem sponte nascentibus candor[24], caulis interdum cubitali longitudine, in thyrso[25] et foliis scabritia. ex iis rotunda folia et brevia habentem sunt qui hieracion[26] vocent, quoniam accipitres scalpendo eam sucoque[27] oculos tinguendo obscuritatem, cum sensere, discutiant [28].
sucus omnibus candidus, viribus quoque papaveri[29] similis; carpitur per messes inciso caule, conditur fictili novo, ad multa praeclarus. sanat omnia oculorum vitia cum lacte mulierum, argema, nubiculas[30], cicatrices adustionesque omnes, praecipue caligines. inponitur etiam oculis in lana contra epiphoras.
aliis quoque venenis resistunt, exceptis quae strangulando necant aut his quae vesicae nocent, item psimithio excepto. inponuntur et ventri ex[37] melle atque aceto ad detrahenda vitia alvi[38]. urinae difficultates sucus emendat. Crateuas eum et hydropicis obolis duobus in aceto et[39] cyatho[40] vini[41] dari iubet.
[42] quidam et e sativis colligunt[43] sucum minus efficacem [44]. peculiares earum effectus[45]—praeter iam[46] dictos[47] somnum faciendi veneremque inhibendi, aestum refrigerandi , stomachum purgandi, sanguinem augendi—non pauci[48] restant, quoniam et inflationes discutiunt ructusque lenes faciunt, concoctiones[49][50] adiuvant, cruditates[51] ipsae numquam faciunt. nec ulla res in cibis magis[52] aviditatem incitat inhibetque eadem. in causa alterutraque modus est: sic et alvum copiosiores solvunt, modicae sistunt.
lentitiam pituitae digerunt atque, ut aliqui tradiderunt, sensus purgant [53], stomachis dissolutis utilissimae[54]. adiuvantur in eos[55] usus[56] et oxypori[57] obolis, asperitatem[58] addito[59] dulci ad intinctum aceti temperantes, si crassior pituita sit, scillite[60] aut vino absinthite[61], si et tussis sentiatur, hysopite admixto . dantur coeliacis cum intubo erratico et ad duritiam praecordiorum.
[62] dantur et melancholicis candidae copiosiores et ad vesicae vitia. Praxagoras et dysintericis dedit. ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam pusulae fiant, cum sale inlitae. ulcera etiam, quae serpunt, coercent, initio[63] cum aphronitro[64], mox in vino. tritae igni sacro inlinuntur. convulsa et luxata caulibus tritis cum polenta ex aqua frigida leniunt, eruptiones papularum ex vino et polenta.
[65] in cholera quoque coctas patinis dederunt , ad quod utilissimae quam maximi caulis et amarae. quidam et lacte[66] infundunt. defervefacti hi caules et stomacho utilissimi traduntur, sicut[67] somno aestiva maxime lactuca et amara lactensque[68], quam meconidem vocavimus[69].[70] hoc lacte[71] et[72] oculorum claritati[73] cum muliebri lacte utilissimum esse praecipitur, dum tempestivo[74] capite[75] inunguantur [76] oculi, et ad[77] vitia, quae frigore in his facta sint. miras et alias invenio laudes:
[78] thoracis vitiis[79] prodesse non secus quam habrotonum cum[80] melle Attico; purgari[81] et feminas hoc cibo; semen sativarum contra scorpiones dari; semine[82] trito ex vino poto[83] et libidinum imaginationes[84] in somno conpesci[85]; temptantes[86] aquas[87] non nocere lactucam edentibus. quidam tamen frequentiores in cibo officere claritati[88] oculorum tradiderunt.