[1]ex iis[2] Romuli et Tatii[3] sine tunica, sicut et Camilli in rostris. et ante aedem Castorum[4] fuit Q[5]. Marci[6] Tremuli equestris[7] togata qui Samnites bis devicerat captaque Anagnia populum stipendio liberaverat. inter antiquissimas [8] sunt et Tulli[9] Cloeli[10], L[11]. Rosci[12], Sp[13]. Nauti[14], C. Fulcini [15] in rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum.
[16]hoc a re p[17]. tribui solebat iniuria caesis, sicut aliis et[18] P. Iunio, Ti[19]. Coruncanio[20], qui ab Teuta[21] Illyriorum[22] regina interfecti erant. non oimittendum videtur, quod annales adnotavere, tripedaneas iis[23] statuas in foro statutas; haec videlicet[24][25] mensura honorata tune erat. non praeteribo et Cn[26]. Octavium ob unum SC. verbum. hic regem Antiochum daturum se responsum dicentem virga, quam tenebat forte, circumscripsit priusque[27], quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. in qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit quam oculatissimo loco, eaque est[28] in rostris.
— Invenio et Pythagorae et Alcibiadi in cornibus comitii positas, cum bell Samniti[37] Apollo Pythius iussisset[38] fortissimo Graiae gentis et alteri sapientissimo[39] simulacra celebri loco dicari. eae[40] stetere, donec Sulla dictator ibi curiam faceret[41]. mirumque est, illos patres Socrati cunctis ab eodem deo[42] sapientia praelato Pythagoran [43] praetulisse aut[44] tot aliis virtute Alcibiaden[45] et quemquam utroque[46] Themistocli.
[47]Columnarum ratio erat attolli[48] super[49] ceteros mortales, quod et arcus[50] significant novicio invento. primus tamen honos coepit a Graecis, nullique arbitror plures statuas dicatas quam Phalereo[51] Demetrio Athenis, siquidem CCCLX[52] statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente, quas mox laceravere. statuerunt et Romae[53] in omnibus vicis tribus Mario Gratidiano[54], ut diximus, easdemque[55] subvertere Sullae[56] introitu.
[57] Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate longo tempore; et[58] equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore communicato Cloeliae[59] statua equestri, ceu[60] parum esset toga[61] eam cingi, cum Lucretiae [62] ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia inter obsides fuerat[63], non decernerentur[64].
[65] hanc primam[66] cum Coclitis publice dicatam[67] crediderim[68]—Atto[69] enim ac Sibyllae[70] Tarquinium, ac[71] reges sibi ipsos posuisse verisimile est—, nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis[72] positam[73], qui[74] una opsides fuissent[75], redditis a Porsina[76] in[77] honorem eius[78]. e diverse Annius Fetialis equestrem, quae fuerit contra Iovis Statoris aedem in vestibule Superbi domus, Valeriae fuisse, Publicolae[79] consulis filiae, eamque solam refugisse[80] Tiberimque transnatavisse ceteris opsidibus, qui[81] Porsinae mittebantur, interemptis Tarquinii insidiis.
[82] L. Piso prodidit M. Aemilio C[83]. Popilio iterum[84] cos[85][86]. a censoribus P. Cornelio Scipione M. Popilio statuas circa forum eorum, qui magistratum gesserant[87], sublatas omnes[88] praeter eas, quae populi aut senatus sententia[89] statutae[90] essent, eam vero, quam[91] apud aedem Telluris statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum adfectaverat, etiam conflatam a[92] censoribus. nimirum in ea quoque re[93] ambitionem [94] providebant illi viri.
[95] exstant Catonis in censura vociferationes[96] mulieribus statuas Romanis in provinciis poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus Romae quoque ponerentur, sicuti Corneliae Gracchorum matri, quae fuit Africani prioris[97] filia. sedens huic posita soleisque sine ammento[98] insignis in Metelli publica porticu[99], quae statua[100] nunc[101] est in Octaviae operibus.
— Publice autem ab exteris posita est Romae C. Aelio tr. Pl. lege perlata in Sthennium[102] Stallium[103] Lucanum, qui Thurinos[104] bis infestaverat. ob id Aelium Thurini[105] statua et corona aurea donarunt. iidem[106] postea Fabricium donavere statua liberati obsidione[107], passimque gentes[108] in clientelas ita[109] receptae [110], et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis etiam statuae tribus locis visantur in ea[111] urbe, cuius intra muros solus hostium emisit hastam.