[1] Colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum[2] similitudinem trahunt, in quarum[3] aëra venere subeundo, tinguitque[4] adpropinquantes utralibet alieni meatus[5] circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ven- 10 tosus in horrorem[6], sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est: Saturno candidus[7], Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea[8] radians, his causis conexo visu et earum quae caelo continentur .
namque modo multitude conferta inest circa dimidios orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente[9] aut cum solis suprave dictarum radii visus praestrinxere[10] nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie[11] differentias[12] sentit[13], hebetante cetero[14] inflexos[15] mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant[16] ictus. itaque in quadrato solis dividua est[17], in triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso , rursusque minuens[18] easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua super[19] solem tria sidera.