[1] Sunt[2] et biferae[3] in isdem; in Ceo[4] insula caprifici triferae sunt; primo fetu[5] sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ah adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. mains silvestris bifera. sequens eius fructus[6] post arcturum, in apricis maxime.
[7]vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas[8] vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Zmyrnae[9] apud Matroon[10] triferam[11] et malum in agro Consentino[12]. hoc autem evenit perpetuo in Venesi[13] Africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque[14] bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit[15] magnitudines[16].
Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis senescunt , hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui 20 terra. silvestria[17] omnia tardiora. quaedam ex his omnino nec maturescunt. item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. haec[18] et fertiliora.
[19] Est[20] etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et quoddam genus ficorum, ceterae[21] in iuventa[22] tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum[23] melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et[24] in ipsa[25] arbore nascuntur.