[1] Similis et quam Iones[2] cerauniam[3] vocant, trunco et ipsa[4] fertilis — pomum[5] siliqua[6] —; ob id quidam Aegyptiam ficum dixere, errore manifesto: non enim in Aegypto nascitur, sed in Syria Ioniaque et circa Cnidum[7] atque in Rhodo, semper comantibus foliis, flore candido cum vehementia odoris, plantigera[8] imis partibus et[9] ideo superficie[10] flavescens[11], sucum auferente subole. pomo antecedentis anni circa canis ortus[12] detracto statim[13] alterum parit[14] , postea floret[15] per arcturum[16], hieme fetus eius[17] nutriente[18].