Et fere peractis colorum quoque celeberrimis, transit[1] ratio[2] ad eas coronas, quae varietate sola placent. duo earum genera, quando aliae flore constant[3], aliae folio. florem[4] esse[5] dixerim genistas[6], namque et his decerpitur lateus; item rhododendron, item[7] zizipha, quae[8] Cappadocia vocantur[9]; his odoratus similisque[10] olearum fioribus. in vepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias.[11] flos eius Colossinus in coronas admittitur.
Folio[12] coronantium[13] milaces[14] et hederae corymbique[15] earum optinent principatum, de quibus in fruticum loco abunde diximus. sunt et alia genera nominibus Grae-[16] cis indicanda, quia[17] nostris maiore ex parte huius nomenclaturae defuit cura; et pleraque eorum in exteris terris nascuntur, nobis tamen consectanda, quoniam de natura sermo, non de Italia est.
[18] Ergo in coronamenta[19] folio venere melotrum, spiraea [20], origanum[21], cneorum, quod casiam[22] Hyginus vocat, et, quod cunilaginem, conyza, melissophyllum, quod apiastrum , melilotum, quod sertulam Campanam vocamus. est enim[23] in Campania Italiae[24] laudatissima[25], Graecis in Sunio, mox Chalcidica[26] et Cretica, ubicumque vero asperis et silvestribus nata. coronas ex ea[27] antiquitus factitatas indicio est nomen sertulae, quod occupavit. odor est[28] croco vicinus et[29] flos, ipsa cana[30]; placet maxime foliis brevissimis atque pinguissimis.
[38] utuntur et[39] ferulis[40], corymbis[41] hederae et[42] flore purpureo et in[43] alio genere earum silvestribus rosis simili[44]. sed in his[45] quoque colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori[46] duo genera, nigri atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo. florent post aequinoctium autumnum.