[1] Nec beta sine remediis[2] est utraque: sive candidae[3] sive nigrae[4] radix recens et madefacta suspensa funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur; candida beta cocta et cum alio crudo sumpta[5] contra taenias[6]; nigrae radices in aqua[7] coctae porriginem tollunt, atque in totum efficacior esse traditur nigra. sucus eius capitis dolores[8] veteres[9] et vertigines, item sonitum aurium sedat infusus iis[10].
[11] ciet urinam, medetur dysintericis iniecta et[12] morbo regio, dolores quoque dentium sedat. inlitus[13] sucus et contra serpentium ictus valet, sed hoc[14] radici dumtaxat expressus. ipsa vero decocta pernionibus occurrit. alba[15] epiphoras sedat fronti[16] inlita, aluminis parvo admixto ignem[17] sacrum sine oleo trita.
sic et[18] adustis medetur. et contra eruptiones papularum, coctaque eadem contra ulcera[19], quae serpunt, inlinitur, et alopeciis cruda et ulceribus, quae in capite manant. sucus eius cum melle naribus inditus[20] caput purgat. coquitur[21] et cum lenticula addito aceto, ut ventrem molliat. validius cocta fluctiones stomachi et ventris sistit.
[22] Est et beta silvestris quam limonium vocant, alii neuroidem[23], multum minoribus foliis[24] tenuioribusque ac densioribus[25]; undecim[26] saepe cauli uni[27]. huius folia ambustis utilia gustantium os adstringunt[28]. semen acetabuli mensura dysintericis prodest. aqua[29] betae[30] radice decocta[31] maculas vestium elui dicunt[32], item[33] membranarum.
[34] Intubi quoque non extra remedia sunt. sucus eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque cum vino potus iocineris et vesicae; et epiphoris inponitur. erraticum apud nos quidam ambubaiam[35] appellavere. in Aegypto cichorium vocant quod silvestre est[36], sativum autem serim, quod est minus et venosius[37].
[38] Cichorium refrigerat[39] in cibo[40] sumptum vel[41] inlitum collectiones; sucus decocti ventrem solvit, iocineri et renibus et stomacho prodest. item, si in aceto decoquatur, urinae tormina discutit, item morbum regium e[42] mulso, si sine febri[43] sit. vesicam adiuvat[44]. mulierum quidem purgationibus decoctum in aqua adeo prodest, ut emortuos[45] partus trahat. adiciunt Magi[46] suco totius cum oleo perunctos favorabiliores[47] fieri et quae velint facilius impetrare[48]. quamqu am idem[49] propter singularem salubritatem aliqui chreston[50] appellant, alii pancration.
cum polenta silvestrium radices stomachi causa sorbentur, et cardiacis inlinuntur super sinistram mammam et ex[64] aceto. omnes hae et[65] podagricis utiles et sanguinem reicientibus, item quibus genitura effluat[66], alterno dierum potu. Petronius Diodotus, qui ἀνθολογούμενα[67] scripsit, in totum damnavit serim[68] multis modis arguens, sed aliorum omnium opinio resistit.