Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum sedentque ad os illis admoventia cibos, ut sciuri.
[1] nam simiarum genera perfectam[2] hominis imitationem[3] continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas[4] solae quadripedum et in inferiore[5] habent gena, iam mammas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter[6] flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium. pedibus paulum[7] differunt; sunt enim ut manus praelongae[8], sed vestigium palmae simile[9] faciunt. pollex quoque iis et[10] articuli[11] ut homini, ac praeter genitale — et hoc in maribus tantum[12] — viscera etiam interiora omnia ad exemplar[13].