[1] Pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti, ut dictum est, oceano velut innatans[2] longissime[3] ab ortu ad occasum[4] patet, hoc est ab India ad Herculis columnas Gadibus sacratas LXXXV[5]. LXXVIII[6] p., ut Artemidoro auctori placet, ut vero Isidoro, XCVIII[7]. XVIII[8]. Artemidorus adicit[9] amplius a Gadibus circuitu Sacri[10] promunturii ad promunturium Artabrum, quo longissime frons[11] procurrat[12] Hispaniae, DCCCCXCI[13]. D.
mensura[14] currit duplici via: a Gange amne ostioque eius[15], quo se in Eoum oceanum effundit, per Indiam Parthyenenque[16] ad Myriandrum[17] urbem Syriae in Issico sinu positam LII.XV[18], inde proxima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum, Astypalaeam in Carpathio[19] mari insulam[20], Taenarum Laconicae , Lilybaeum Siciliae, Caralim[21] Sardiniae XXI.XIII[22], deinde Gades[23]XII[24] .L???, quae[25] mensura universa ab Eoo[26] mari efficit LXXXV[27].LXXVIII[28].
[29] alia via, quae[30] certior et iniri[31] terreno[32] maxime potest[33], a Gange ad Euphraten amnem LI[34].LXIX[35], inde Cappadociae Mazaca CCXLIIII[36], inde per Phrygiam[37], Cariam, Ephesum CCCCXCVIIII[38], ab Epheso per Aegaeum pelagus Delum CC, Isthmum CCXII[39].D, inde[40] terra[41][42][et Laconico[43] mari] et Corinthiaco sinu Patras[44] Peloponnesi[45] XC[46], Leucadem LXXXVII[47]. D, Corcyram totidem, Acroceraunia LXXXII[48] .D, Brundisium LXXXVII[49]. D, Romam CCCLX, Alpes usque ad Scingomagum[50] vicum DXVIIII[51], per Galliam ad Pyrenaeos montes Illiberim[52]CCCCLXVIII[53], ad oceanum et Hispaniae oram DCCCXXXI[54], traiectu Gadis VII. D, quae mensura Artemidori ratione LXXXIX[55]XLVefficit.
[56] Latitudo autem terrae a[57] meridiano situ ad septentriones [58], dimidio[59] fere[60] minor, Isidoro[61] colligit[62]LIIII.LXII[63], quo palam fit quantum[64] et hinc vapor abstulerit et illinc[65] rigor[66]. neque enim deesse terris arbitror aut non esse[67] globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta[68] esse. haec mensura currit a litore[69] Aethiopici oceani, qua modo habitatur, ad Meroen DCXXV[70], inde Alexandriam XII[71]. L??? Rhodum DLXXXIIII[72], Cnidum LXXXVII[73]. D, Coum[74]XXV, Samum C???, Chium XCIIII[75], Mytilenen[76]LXV, Tenedum CXIX[77], Sigeum promunturium XII. D, os Ponti CCCXII. D[78], Caram- bin[79] promunturium CCCL, os Maeotis[80]CCCXII. D[81], ostium Tanais CCLXXV[82], qui cursus conpendiis maris brevior[83] fieri potest LXXIX[84].
[85] ab ostio Tanais nihil inmodicum[86] diligentissimi auctores fecere[87]. Artemidorus ulteriora inconperta existimavit, cum circa Tanain[88] Sarmatarum gentes[89] degere fateretur ad septentriones versus[90]; Isidorus adiecit XII.L???[91] usque ad Thylen[92], quae coniectura divinationis est. ego non minore quam proxime[93] dicto spatio Sarmatarum fines nosci intellego. et alioqui[94] quantum[95] esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror. nam et a[96] Germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum[97] habeo.
[98] De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem. universum autem[99] circuitum Erato-5 sthenes, in[100] omnium quidem litterarum subtilitate, set[101] in[102] hac utique[103] praeter ceteros[104] solers, quem cunctis probari video, CCLII milium stadiorum prodidit, quae mensura Romana conputatione efficit[105] trecentiens[106] quindeciens centena milia passuum: inprobum ausum, verum[107] ita subtili argumentatione [108] conprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus , et in coarguendo eo et in reliqua omni[109] diligentia mirus, adicit[110] stadiorum paulo minus XXVI[111].