[1] Multi hunc esse aput nos, qui anguinus vocetur , ab aliis erraticus, arbitrantur, quo decocto sparsa mures[2] non adtingunt. iidem podagris eum et[3] articulariis[4] morbis decoctum in aceto[5] inlinunt[6] praesentaneo remedio, lumborum vero dolores[7] seine sole siccato, dein trito, X??? XX[8][9] pondere in hemina aquae dato[10] sanant[11], tumores[12] subitos inlito cum lacte mulierum. purgat eas elaterium, sed[13] gravidis abortum facit. suspiriosis prodest, morbo vero regio in nares coniectum. lentigines ac maculas e facie tollit in sole inlitum.
[14] Multi eadem omnia sativis[15] adtribuunt, magni[16] etiam sine is momenti[17]. namque[18] et eorum semen quantum tres digiti adprehenderint[19] cum[20] cumino tritum potumque in vino tussientibus auxiliatur, et phreneticis in lacte mulieris , et dysintericis acetabuli mensura, purulenta autem[21] expuentibus cum cumino pari pondere, et iocineris vitiis in aqua mulsa. urinam movet ex vino dulci, et in renium [22] dolore clysteribus simul cum cumino[23] infunditur.
[24] Ei, qui[25] pepones vocantur, refrigerant maxime in cibo et emolliunt[26] alvum. caro eorum epiphoris oculorum aut[27] doloribus inponitur. radix sanat ulcera concreta in modum[28] favi, quae ceria[29] vocant. eadem concitat[30] vomitiones ; siccatur, in farinam[31] tunsa datur[32] quattuor obolis in aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos[33] passus postea ambulet.
haec farina et in smegmata adicitur. cortex quoque vomitionem movet, faciem purgat. hoc et folia[34] cuiuscumque sativi inlita. eadem cum melle et epinyctidas sanant, cum vino canis morsus, item multipedae[35]; sepa[36] Graeci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue nocivam; morsum tumor insequitur et putrescit locus. ipse[37] cucumis odore defectum animi refovet[38].—(Coctos deraso cortice ex oleo et aceto ac melle[39] iucundiores esse certum est.)—