[1] In Thessalia autem Orchomenus[2], Minyius[3] antea dictus, et oppidum Alimon[4], ab aliis Holmon[5], Atrax, Palamna[6], fons Hyperia, oppida Pherae[7], quarum a tergo Pieria[8] ad Macedoniam protenditur, Larisa[9], Gomphi[10], Thebae[11] Thessalae[12], nemus Pteleon, sinus Pagasicus[13], oppidum Pagasa , idem postea Demetrias dictum, Tricca[14], Pharsali[15] campi cum civitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis Nymphaeus, quodam[16] topiario naturae opere[17] spectabilis, Buzygaeus[18], Donacoessa[19], Bromiaeus[20], Daphusa[21], Chimarone[22], Athamas, Stephane[23].
[24] in Thessalia quattuor atque triginta, quorum nobilissimi Cercetii[25], Olympus Pierius[26], Ossa, cuius ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi[27] ad occasum vergentes, ad ortus Pelius[28], omnes theatrali modo inflexi, caveatis[29] ante eos LXXV urbibus. flumina Thessaliae Apidanus[30], Phoenix, Enipeus, Onochonus, Pamisus[31], fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Penius , ortus iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum nemorosa convalle defluens D stadiis, dimidio eius spatii[32] navigabilis[33].
[34] in eo cursu Tempe vocant[35], V??? passuum longitudine et ferme[36] sesquiiugeri latitudine[37], ultra visum hominis attollentibus se dextra laevaque leniter convexis [38] iugis, intus silva late[39] viridante, ac labitur[40] Penius[41] viridis[42] calculo, amoenus[43] circa ripas gramine, canorus[44] avium concentu . accipit amnem Horcon[45] nec recipit, sed olei modo supernatantem, ut dictum est[46] Homero, brevi spatio portatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis suis[47] misceri recusans.