[1] medicinae hoc tantum, panacen[2] et unguentis eadem gignit, nascentem et in Psophide[3] Arcadiae circaque Erymanthi fontem[4] et in Africa et in Macedonia, ferula[5] sui generis quinque cubitorum, foliis primo quaternis, mox senis in terra iacentibus, ampla magnitudine rotundis, in cacumine vero[6] oleagineis, semine[7] muscariis dependente[8] ut ferulae[9]. excipitur sucus inciso caule messibus, radice[10] autumno. laudatur candor eius coacti [11]; sequens pallido[12] statera[13], niger colos inprobatur. pretium optimo in libras $X$ II[14].
[17] dat et malobathrum Syria[18], arborem folio[19] convoluto, colore[20] aridi folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore[21] eiusdem Aegypto[22]. laudatius tamen ex India venit. in[23] paludibus ibi[24] gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans scabrumque, quodam salis gustu[25]. minus probatur candidum . celerrime situm in vetustate[26] sentit[27]. sapor eius nardo similis esse debet sub lingua. odor vero in vino subfervefacti [28] antecedit[29] alios. in pretio quidem prodigio simile est, a denaris[30] singulis[31] ad $X$ CCC[32] pervenire libras, folium[33][34] autem ipsum in libras $X$ LX.