C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBRI XXIII—XXX
C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXIII
Peracta cerealium in medendo quoque natura est omniumque[1], quae[2] ciborum aut florum odorumve gratia proveniunt supina tellure. non cessit iis[3] Pomona partesque [4] medicas et pendentibus[5] dedit, non contenta protegere arborumque umbra alere quae diximus, immo velut[6] indignata plus auxili inesse his[7], quae longius a caelo abessent quaeque postea coepissent; primum enim homini cibum fuisse inde, et sic[8] inducto[9] caelum spectare, pascique et nunc ex se posse sine frugibus.
ergo, Hercule, artes[10] in primis dedit vitibus, non contenta delicias etiam[11] et odores atque unguenta omphacio et oenanthe ac massari[12], quae suis locis diximus, nobiliter instruxisse. 'Plurimum, inquit, homini[13][14] voluptatis[15] ex me est. ego sucum vini, liquorem olei gigno, ego palmas et poma totque varietates, neque, ut Tellus[16], omnia per labores, aranda tauris[17], terenda areis, deinde saxis, ut quando quantove opere cibi fiant? at ex me parata omnia nec cura laboranda[18], sed sese porrigentia ultro et, si pigeat attingere, etiam cadentia'. certavit ipsa secum plusque utilitatis causa genuit etiam quam voluptatis.
[19][20] Folia vitium et pampini[21] capitis dolores inflammationesque corporum mitigant cum polenta, folia per se ardores stomachi ex aqua frigida, cum farina vero hordei articularios morbos. pampini triti[22] et inpositi tumorem[23] omnem siccant, sucus eorum dysintericis infusus medetur[24]. lacrima vitium, quae veluti cummis[25] est, lepras et lichenas et psoras nitro ante praeparatas sanat. eadem cum oleo saepius pilis inlitis psilotri effectum habet, maximeque[26] quam[27] virides accensae vites exudant, qua et verrucae tolluntur .
[28] pampini sanguinem excreantibus et mulierum a conceptu defectioni diluti potu prosunt. cortex vitium et folia arida vulnerum sanguinem sistunt ipsumque vulnus conglutinant. vitis albae, viridis tusae, suco inpetigines[29] tolluntur. cinis sarmentorum vitium[30] et vinaceorum[31] condylomatis [32] et sedis vitiis medetur ex aceto, item luxatis et ambustis et lienis tumori cum rosaceo et ruta et aceto. item igni sacro ex vino citra oleum aspergitur et intertrigini [33].
[40] cinis vitium cum axungia vetere contra tumores proficit, fistulas purgat, mox et[41] persanat, nervorum[42] dolores frigore ortos[43] contractionesque , contusas vero partes vel[44] cum oleo, carnes excrescentes in ossibus cum aceto et nitro, scorpionum et canum plagas cum oleo. corticis per se cinis conbustis pilos reddit[45].
[46] Omphacium[47] qua fieret ratione incipientis uvae pubertate, in unguentorum loco docuimus. nunc ad[48] medicinam de eo[49] pertinentia indicabimus. sanat ea quae in umore[50] sint[51] ulcera, ut oris, tonsillarum[52], genitalium. oculorum claritati plurimum confert, scabritiae genarum ulceribusque angulorum, nubeculis, ulceribus quacumque[53] in parte manantibus, cicatricibus marcidis, ossibus[54] purulente limosis. mitigatur[55] vehementia eius melle aut passo. prodest et[56] dysintericis, sanguinem[57] excreantibus, anginis.
[58] Omphacio cohaeret oenanthe, quam vites silvestres ferunt[59], dicta nobis[60] in unguenti ratione. laudatissima[61] in Syria, maxime circa Antiochiae et Laodiceae[62] montes et ex alba vite. refrigerat, astringit, vulneribus inspergitur, stomacho[63] inlinitur, utilis urinae, iocineris[64], capitis doloribus[65], dysintericis, coeliacis, cholericis[66], contra fastidia obolo ex aceto pota. siccat manantes[67] capitis eruptiones, efficacissima ad vitia, quae sint[68] in umidis, ideo et oris ulceribus et verendis ac sedi[69] cum melle et croco.
[70] alvum sistit, genarum [71] scabritiem[72] emendat oculorumque lacrimationes, ex vino stomachi dissolutionem, ex aqua frigida pota[73] sanguinis excreationes. cinis eius ad collyria et ad ulcera purganda et[74] paronychia et pterygia probatur. uritur in furno[75], done panis percoquatur[76].—Massaris[77] odoribus tantum gignitur, omniaque ea aviditas humani ingeni nobilitavit rapere festinando.