<1> iam vergilias in caelo notabiles caterva fecerat, non tamen his[1] contenta terrestres fecit alias veluti vociferans: ecur caelum intuearis[2], agricola ? cur sidera quaeras, rustice? iam te breviore somno fessum premunt noctes. ecce tibi inter herbas tuas spargo peculiares stellas easque vespera et ab opere disiungenti[3] ostendo ac, ne possis praeterire, miraculo sollicito[4].
videsne ut fulgor igni similis alarum conpressu obtegatur[5], secumque lucem habeat et nocte[6]? dedi[7] tibi herbas horarum indices et, ut ne sole[8] quidem oculos tuos a[9] terra avoces[10] , heliotropium ac lupinum circumaguntur cum illo. cur etiamnum altius spectes[11] ipsumque caelum scrutere[12]?
[13] habes ante pedes tuos ecce vergilias.' incertis[14] hae[15] diebus proveniunt durantque, sed esse[16] sideris huiusce[17] partum eas certum est. proinde quisquis aestivos fructus ante illas severit, ipse frustrabitur sese. hoc intervallo et apicula procedens fabam florere indicat, fabaque florescens eam evocat. dabitur et aliud finiti frigoris indicium: cum germinare videris morum, iniuriam postea frigoris timere nolito.
[18] <2> Ergo opera: taleas olivarum ponere ipsasque oleas interradere, rigare[19] prata aequinoctii diebus primis, cum herba creverit in festucam, arcere aquas[20], vineam pampinare [21]—et huic lex sua: cum pampini nil digitos longitudine expleverint; pampinat una opera iugerum —, segetes iterare. saritur[22] diebus xx. ab aequinoctio sartura nocere et vineae et segeti existimatur. et oves lavandi hoc idem tempus est.
[23] <3> A vergiliarum exortu significant Caesari postridie arcturi occasus matutinus[24], III id. Mai. fidiculae exortus , XII kal. Iun. capella vesperi occidens et in Attica canis. XI kal. Caesari Orionis gladius occidere incipit, IIII[25] non. Iun. Caesari et Assyriae aquila vesperi oritur, VII id. arcturus matutino occidit Italiae, IIII[26] delphinus vesperi exoritur.