[1] et in[2] Hispania mulis[3] provehunt simili de causa. tantumque [4] pabulum refert, ut mella[5] quoque venenata fiant. Heracliae [6] in Ponto quibusdam annis perniciosissima[7] existunt ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum appellata aegolethron[8]. huius flore concipiunt noxium virus aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis sentiatur[9] malum.
remedia sunt multa, quae suis locis dicemus; sed quoniam statim[13] repraesentari aliqua in[14] tantis insidiis oportet, mulsum vetus e melle optimo et ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. certumque est id malum per excrementa[15] ad canes etiam pervenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo inveteratum[16] innocuum esse constat, et feminarum cutem nullo[17] melius emendari cum costo[18], suggillata cum[19] aloe.
Aliud genus in eodem Ponti[20] situ, gente Sannorum [21], mellis, quod ab insania, quam[22] gignit, maenomenon vocant. id existimatur contrahi flore rhododendri, quo[23] scatent silvae. gensque ea, cum ceram[24] in tributa Romanis praestet[25], mel, quoniam exitiale est, non vendit[26]. et in Perside et in Mauretaniae Caesariensis Gaetulia, contermina Massaesylis[27], venenati favi gignuntur, quidamque a[28] parte, quo nihil esse fallacius potest, nisi quod livore deprehenduntur [29].
[30] quid sibi voluisse naturam his arbitremur insidiis, ut ab iisdem apibus nec[31] omnibus annis fierent aut non totis favis? parum enim erat[32] genuisse rem, in qua venenum facillime daretur? etiamne hoc ipsa in melle tot animalibus dedit? quid sibi voluit, nisi ut cautiorem minusque avidum faceret hominem? non enim et ipsis apibus iam cuspides dederat et quidem venenatas, remedio [33] adversus has utique non differendo? ergo malvae[34] suco aut foliorum hederae[35] perungui salutare est vel percussos eas[36] bibere. mirum tamen est venena portantes ore fingentesque ipsas non mori[37], nisi quod illa domina rerum omnium hanc dedit repugnantiam apibus, sicut contra serpentes Psyllis[38] Marsisque inter homines.