[5]—Fit in maria alcyoneum[6] appellatum, e nidis, ut aliqui existumant, alcyonum et ceycum, ut alii, sordibus[7] spumarum crassescentibus, alii[8] e limo vel quadam maris lanugine. quattuor eius genera: cinereum[9], spissum, odoris asperi, alterum molle, lenius odore et[10] fere[11] algae, tertium[12] candidioris[13] vermiculi, quartum pumcosius ,[14] spongeae[15] putri[16] simile.
[17] paene purpureum quod optimum; hoc et Milesium vocatur. quo candidius[18] autem, hoc[19] minus probabile est. vis eorum ut exulcerent, purgent . usus tostis[20] et sine oleo. mire lepras, lichenas[21], lentigines[22] tollunt cum lupino[23] et sulpuris II obolis. alcyoneo utuntur et ad oculorum cicatrices.—Andreas[24] ad lepras cancri cinere cum oleo usus est, Attalus thynni[25] adipe recenti.
[26] Oris[27] ulcera menarum[28] muria et capitum cinis cum melle sanat. strumas pungi[29] piscis eius, qui rana[30] in mari appellatur, ossiculo e[31] cauda ita, ut non volneret, prodest. faciendum[32] id[33] cotidie, donec percurentur. eadem vis est[34] pastinacae radio et lepori[35] marino[36] inposito ita, ut celeriter removeatur[37], echini[38] testis[39] contusis et[40] ex aceto inlitis, item scolopendrae marinae e melle, cancro fluviatili contrito vel combusto ex melle. mirifice prosunt et saepiae ossa cum axungia[41] vetere contusa et inlita.
[42] sic et[43] ad parotidas utuntur, et sauri piscis marini iocineribus [44], quin et testis cadi salsamentarii tusis[45] cum axungia vetere, muricum cinere ex oleo ad parotidas strumasque. —Rigor cervicis mollitur et marinis, qui[46] pediculi[47] vocantur , drachma pota, castoreo poto cum pipere ex mulso mixto,[48] ranis decoctis ex oleo et sale, ut sorbeatur sucus. sic et opisthotono[49] medentur et tetano[50], spasticis[51] vero pipere adiecto.
[52]—Anginas menarum salsarum e[53] capitibus cinis ex melle inlitus abolet, ranarum decoctarum aceto[54] sucus; hic et contra tonsillas[55] prodest. cancri fluviatiles triti singuli in hemina[56] aquae[57] anginis medentur gargarizati , aut e[58] vino et calida aqua poti. uvae medetur garum coclearibus subditum. vocem siluri[59] recentes[60] salsive in cibo sumpti adiuvant[61].
[71]Tussim sanare dicuntur piscium modo e iure decoctae in patinis ranae. suspensae autem pedibus, cum destillaverit in patinas[72] saliva earum, exinterari[73] iubentur abiectisque[74] interaneis condiri[75]. est rana parva arborem scandens[76] atque [77] ex ea vociferans; in huius os si quis expuat[78] iosamque [79] dimittat[80], tussi liberari[81] narratur. praecipiunt[82] et[83] cocleae[84] crudae[85] carnem tritam bibere ex aqua caldam tussi cruenta.