velocis defectus[12] Livianum quoque; certe admodum exiguum invenitur. summa[13] gloriae[14] nunc in Marianum[15] conversa, quod et Cordubense dicitur. hoc a Liviano[16] cadmean[17] maxime sorbet et aurichalci bonitatem[18] imitatur in sestertiis dupondiariisque[19], Cyprio suo assibus contentis. et hactenus[20] nobilitas in aere naturalis[21] se[22] habet.
Reliqua genera[23] cura[24] constant, quae suis locis reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quondam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an materia[25], mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint [26], auctoritas artis extincta est. quaestus[27] enim causa, [28]ut[29] omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat— ideo etiam[30] deorum adscripta operi, cum proceres[31] gentium claritatem et hac[32] via quaererent—, adeoque exolevit[33] fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna quidem in ea re[34] ius artis habeat.
[35]Ex illa autem antiqua gloria Corinthium maxime laudatur . hoc casus miscuit Corintho, cum caperetur, incensa , mireque circa id multorum adfectatio[36] furit[37], quippe cum tradatur non alia de causa Verrem, quem M[38]. Cicero damnaverat, proscriptum[39] cum eo[40] ab Antonio, quoniam[41] Corinthiis cessurum se ei negavisset. ac[42] mihi maior pars[43] eorum simulare eam scientiam videtur ad segregandos[44] sese[45] a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi suptilius ; et hoc paucis docebo[46].
Corinthus capta est olympiadis CLVIII[47] anno tertio, nostrae[48] urbis DCVIII, cum ante haec[49] saecula[50] fictores nobiles esse desissent, quorum isti[51] omnia signa hodie Corinthia appellant. quapropter[52] ad coarguendos eos ponemus artificum[53] aetates[54]; nam urbis nostrae annos ex[55] supra dicta comparatione olympiadum colligere facile erit. sunt ergo vasa tantum Corinthia, quae isti elegantiores[56] modo ad[57] esculenta transferunt, modo in lucernas aut trulleos[58] nullo munditiarum dispectu[59].
[60] eius[61] tria genera: candidum argento nitore quam proxime accedens , in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri fulva[62] natura; tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit. praeter haec est cuius ratio non potest reddi, quamquam hominis manu est[63]; at[64] fortuna[65] temperatur[66] in[67] simu- [68]lacris[69] signisque illud suo colore pretiosum ad iocineris imaginem vergens, quod ideo hepatizon[70] appellant, procul a Corinthio, longe[71] tamen ante Aegineticum[72] atque Deliacum [73], quae diu optinuere principatum.
[80] Proxima laus[81] Aeginetico[82] fuit, insula et[83] ipsa eo[84] nec quod ibi[85] gigneretur[86], sed officinarum temperatura, nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est Romae. hoc erit exemplar Aeginetici[87] aeris, Deliaci autem Iuppiter in Capitolio in[88] Iovis Tonantis aede[89]. illo aere[90] Myron[91] usus est, hoc Polycletus[92], aequales atque condiscipuli ; sic[93] aemulatio et[94] in materia fuit.