[1] Sucorum natura praecipuam admirationem in myrto habet, quando ex una omnium olei vinique bina genera fiunt, item myrtidanum, ut diximus. et alius usus[2] bacae fuit apud antiquos ante quam piper reperiretur illam[3] optinens[4] vicem, in[5] quodam etiam genere[6] opsonii[7] nomine inde tracto, quod etiam nunc myrtatum vocatur. eademque origine aprorum sapor commendatur, plerumque ad intinctus additis myrtis.
[8][9] Arbor ipsa in Europae[10] citeriore[11] caelo, quod a Cerauniis montibus incipit, primum Cerceis[12] in Elpenoris[13] tumulo visa traditur Graecumque ei nomen remanet, quo peregrinam esse apparet. fuit, ubi nunc Roma est, iam cum[14] conderetur; quippe ita traditur, myrtea verbena Romanos Sabinosque, cum[15] propter raptas virgines dimicare voluissent, depositis armis purgatos[16] in eo loco qui nunc signa Veneris[17] Cluacinae habet; cluere enim antiqui purgare[18] dicebant.
[19] et in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo turn electa, quoniam coniunctioni et huic arbori Venus praeest, haud scio an prima etiam[20] omnium in locis publicis Romae sata, fatidico quidem et memorabili augurio. inter antiquissima namque delubra habetur Quirini, hoc est ipsius Romuli. in eo sacrae[21] fuere myrti[22] duae ante aedem ipsam per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia. patricia[23] multis annis praevaluit exuberans ac laeta;
[24] quamdiu senatus quoque floruit, illa ingens[25], plebeia retorrida[26] ac squalida. quae postquam evaluit flavescente[27] patricia, a[28] Marsico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara[29] vetus fuit Veneri Myrteae, quam nunc Murciam[30] vocant.
[31] Cato tria genera myrti prodidit, nigram, candidam , coniugulam[32], fortassis a coniugiis[33], ex[34] illo Cluacinae genere. nunc et[35] alia distinctio sativae aut silvestris et in utraque latifoliae[36], in silvestri propria oxymyrsinae[37]. sativarum genera topiarii[38] faciunt Tarentinam folio minuto, nostratem patulo, hexasticham[39] densissimo, senis[40] foliorum versibus . haec non est in usu, ramosa[41]atque[42] non alta. coniugalem [43] existimo nunc nostratem dici. myrtus odoratissima Aegypto[44].
[45] Cato docuit vinum fieri e nigra siccata usque in ariditatem in umbra atque ita musto[46] indita. si non siccentur bacae, oleum gigni. postea conpertum et ex alba vinum fieri album, duobus sextariis myrti tusae in vini tribus heminis maceratae expressaeque. folia et per se siccantur in farinam[47] ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter mordaci pulvere, ac refrigerandis sudoribus.
[48] quin immo oleo quoque[49] , mirum dictu, inest[50] quidam vini sapor simulque pinguis liquor, praecipua vi ad corrigenda vina saccis ante perfusis. retinet quippe faecem nec praeter purum liquorem transire patitur datque se comitem praecipua commendatione liquato[51] . virgae quoque eius, gestatae modo[52] , viatori prosunt in longo itinere pediti; quin et virgei anuli[53] expertes ferri[54] inguinum tumori medentur.
[55] Bellicis quoque se rebus inseruit, triumphansque de Sabinis P[56] . Postumius[57] Tubertus in consulatu, qui primus omnium ovans ingressus urbem est, quoniam rem leniter[58] sine cruore gesserat, myrto Veneris victricis coronatus incessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit. haec postea ovantium[59] fuit corona excepto M. Crasso, qui de fugi- § 122: Th. VI 8,5; CVI 18,4. — tivis et Spartaco[60] laurea coronatusincessit.
[61] Masurius auctor est curru quoque triumphantes myrtea corona usos[62]. L. Piso tradit Papirium Masonem[63], qui primus in monte Albano triumphavit de Corsis, myrto coronatum ludos Circenses spectare solitum; avus maternus Africani sequentis hic fuit. Marcus Valerius duabus coronis utebatur, laurea et myrtea, qui et hoc[64] voverat[65].