[1] Pix liquida in Europa e[2] taeda coquitur, navalibus muniendis multosque alios ad usus. lignum eius concisum furnis undique igni extra circumdato fervet.[3] primus sudor aquae modo fluit canali. hoc in Syria cedrium [4] vocatur, cui tanta vis est, ut in Aegypto corpora hominum defunctorum perfusa eo serventur.
[5] Sequens liquor crassior iam picem fundit. haec rursus in cortinas aereas coniecta aceto spissatur ut coagulo [6] et Bruttiae cognomen accepit, doliis dumtaxat vasisque ceteris utilis, lentore[7] ab alia pice differens, item colore[8] rutilante et quod pinguior est reliqua omni. illa[9] fit[10] e[11] piceae[12] resina ferventibus coacta[13] lapidibus in alveis validi roboris aut, si alvei non sint, struiscongerie, velut in carbonis usu.
haec in vinum[14] additur farinae modo tusa, nigrior colore. eadem resina si cum aqua lenius[15] decoquatur coleturque, rufo colore lentescit ac stillaticia vocatur. seponuntur autem ad id fere vitia resinae cortexque . alia temperies ad crapulam[16]. namque flos crudus resinae cum multa astula tenui brevique avulsus conciditur ad cribrum[17] minuta. dein ferventi aqua, done coquatur[18], perfunditur.
[19]Huius expressum pingue praecipua resina fit atque rara nec nisi paucis in locis subalpinae Italiae, conveniens medicis. resinae albae congium in II[20] aquae pluviae cocunt . alii utilius putant sine aqua coquere lento igne toto die, utique[21] vase aeris albi, item terebinthinam in sartagine [22] cinere ferventi[23], hanc ceteris praeferentes. proxima e[24] lentisco.