[1]Tigrim[2] Hyrcani et Indi ferunt[3], animal velocitatis tremendae[4] et maxime cognitae[5], dum capitur totus eius[6] fetus , qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici atque in recentes[7] subinde transfertur[8]. at ubi[9] vacuum cubile reperit feta— maribus enim[10] subolis[11] cura non est —, fertur praeceps odore vestigans. raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit[12] illa morsu[13] et pondere etiam ocior acta remeat[14] iterumque consequitur ac subinde, donec in navem[15] regresso inrita feritas saevit in litore.
[16][17] Camelos inter armenta pascit oriens, quarum[18] duo genera, Bactriae et Arabiae[19] ; differunt, quod illae[20] bina habent tubera[21] in dorso, hae[22] singula[23] et[24] sub[25] pectore alterum, cui incumbant. dentium superiore[26] ordine, ut boves[27], carent in[28][29] utroque genere. omnes autem iumentorum ministeriis[30] dorso funguntur[31] atque etiam equitatus[32] in proeliis.
[33] velocitas ut[34] equo[35] , sed sua[36] cuique mensura sicuti vires. nec ultra adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. odium adversus equos gerunt naturale. sitim[37] et quadriduo [38]tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in praeteritum et in futurum, obturbata proculcatione prius[39] aqua: aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quaedam et centenis. utrimque[40] rabiem et ipsae sentiunt. castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur[41], inventum est: fortiores ita fiunt coitu[42] negato.
[43] Harum[44] aliqua similitudo[45] in duo transfertur animalia . Nabun[46] Aethiopes vocant collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum[47] colorem [48] distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Caesaris circensibus ludis primum visa Romae. ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare[49] etiam ovis[50] ferae[51] nomen invenit[52].