Sequitur legunminlum natura, inter quae maxime [1] honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam panis . lomentum appellatur farina ex ea[2], adgravaturque pondus [3] illa et omni legumine, iam vero et pabulo[4], in pane[5] venali[6]. fabae multiplex usus omnium quadripedum generi, praecipue homini. frumento etiam miscetur apud plerasque gentes, et maxime panico solida ac delicatius[7] fracta.
[8]quin et prisco ritu puls fabata[9] suae religionis diis in sacro est. praevalens pulmentari cibo, set[10] hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere, ob haec Pythagoricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando utique[11] adsumitur.
[12] Varro et[13] ob haec flaminem ea non vesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam utique ex[14] frugibus referre mos[15] est auspici causa, quae ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lucrosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur.
[16]seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut[17] antecedat[18] hiemem. Vergilius eam per ver seri[19] iubet circumpadanae Italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia maturae[20] sationis[21] quam trimestrem fructum. eius namque siliquae caulesque gratissimo[22] sunt pabulo[23] pecori. aquas in flore maxime concupiscit[24], cum vero defloruit[25], exiguas desiderat. solum, in quo sata est, laetificat stercoris vice. ideo circa Macedoniam Thessaliamque, cum florere coepit, vertunt arva.
[26] nascitur et sua sponte plerisque in locis, sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri Fabarias appellant, item in Mauretania[27] silvestris passim, sed praedura et[28] quae percoqui non possit. nascitur et in Aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis[29] timentes refugiunt.
[30] longitudo scapo[31] quattuor cubitorum est[32] amplissima, crassitudo digiti. ni[33] genicula abessent[34], molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo fabae non supra tricenas[35]; folia ampla, fructus ipse amarus et odore, sed radix perquam[36] grata[37] incolarum cibis, cruda et omni modo cocta[38], harundinum radicibus similis . nascitur et in Syria Ciliciaque et in Toronae[39] Chalcidi ces[40] lacu.
Ex leguminibus autumno vereve[41] seruntur lens et in Graecia pisum. lens amat solum tenue magis quam pingue, caelum utique siccum. duo genera eius Aegypto, alterum rotundius nigriusque, alterum sua figura, unde vario usu tralatum est in lenticulas nomen. invenio apud auctores[42] aequanimitatem fieri vescentibus ea. pisum in apricis seri debet frigorum inpatientissimum. ideo in Italia et in austeriore caelo non nisi verno tempore terra facili, soluta[43].
[44] Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est enim arietino capiti[45] simile, unde ita appellatur[46], album igrumque; est et columbinum, quod alii Venerium[47] appel- ???candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio ???vigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inaequalis , angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo[48] simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.
[49] Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum Iongae et ad figuram seminis. latae, piso cylindratae[50]. passiolorum [51] cum ipsis manduntur[52] granis. serere eos qua velis terra licet ab idibus Octobr[53]. in kal. Novembris. legumina, cum maturescere coeperunt[54], rapienda sunt, quoniam cito exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum.