[1] Praeter haec inferiore[2] caelo relatum in monumenta est lacte[3] et sanguine pluisse[4] M'[5] . Acilio[6] C. Porcio cos. et saepe alias, sicut carne P.[7] Volumnio Servio Sulpicio cos., exque ea non perputruisse[8] quod non diripuissent aves, item ferro in[9] Lucanis anno ante quam M. Crassus a[10] Parthis[11] interemptus est omnesque cum eo Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat. effigies quo[12] pluit ferri spongiarum[13] similis fuit. haruspices praemonuerunt superna volnera. L. autem Paulo C. Marcello [14] cos. lana pluit circa castellum Carissanum[15], iuxta quod post annum[16] T. Annius[17] Milo[18] occisus est. eodem causam dicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni relatum est.