[1] Vocem non habere nisi quae pulmonem[2] et arterias[3] habeant[4], hoc est nisi quae spirent[5], Aristoteles putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus inmeante [6] spiritu[7] et incluso sonante; alia murmur edere, ut apes, alia contractum[8] stridorem, ut cicadas, receptum[9] enim duobus[10] sub pectore[11] cavis[12] spiritum[13], mobili occursante membrana intus, attritu[14] eius sonare. muscas, apes, cetera[15] similia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim attritu et interiore aura[16], non anima, reddi; locustas pinnarum [17] et feminum[18] attritu sonare.
[19][20] credatur[21] sane item aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta intecta[22] nec vocem nec[23] sonum ullum habere: sed[24] ceteri pisces, quamvis pulmone et arteria[25] careant, non in totum sine ullo sunt sono[26] — stridorem eum dentibus fieri cavillantur —, et is, qui caper[27] vocatur in Acheloo[28] amne, grunnitum habet et alii[29], de quibus[30] diximus. ova parientibus si-[31] bilus[32], serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui[33] generis, ut[34] dictum est, nisi si[35] et in his ferenda dubitatio[36] est, quia vox[37] in ore concipitur, non in pectore. multum tamen in his refert et locorum natura: mutae in Macedonia traduntur, muti et apri.
[38] avium loquaciores quae minores, et circa coitus[39] maxime: aliis in pugna vox, ut coturnicibus, aliis ante pugnam, ut perdicibus, aliis cum vicere, ut gallinaceis . isdem sua maribus, aliis eadem et[40] feminis, ut lusciniarum generi. quaedam toto anno canunt, quaedam certis temporibus, ut in singulis dictum est.
[48] infantis in nascendo nulla auditur ante quam totus emergat utero. primus[49] sermo anniculo; set[50] semenstris[51] locutus est Croesi filius et[52] in crepundiis[53] prodigio, quo[54] totum id[55] concidit regnum. qui celerius fari coepere, tardius ingredi incipiunt. vox roboratur a[56] XIIII[57] annis[58]; eadem in senecta exilior, neque in alio animalium saepius mutatur.
Mira praeterea sunt de voce digna dictu: theatrorum[59] in orchestris[60] scobe aut harena superiacta[61] devoratur, item[62] rudi[63] parietum circumiectu[64], doliis etiam inanibus. currit eadem recto vel conchato[65] parietum spatio, quamvis levi sono dicta verba ad alterum[66] caput[67] perferens, si nulla inaequalitas impediat .
vox in homine magnam[68] voltus habet[69] partem. adgnoscimus ea[70] prius qua cernamus non aliter quam oculis, totidemque sunt hae[71], quot[72] in rerum natura mortales, et sua cuique sicut facies. hinc[73] illa gentium totque linguarum toto orbe diversitas[74], hinc[75] tot cantus[76] et moduli[77] flexionesque, sed ante omnia[78] explanatio animi, quae nos distinxit a feris et[79] inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque quam a beluis, fecit.