C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXII
Implesse poterant miraculum sui natura atque tellus reputantium[1] vel prioris[2] tantum voluminis dotes totque genera herbarum utilitatibus hominum aut voluptatibus genita[3]. sed quanto plura restant quantoque mirabiliora inventu! illa[4] enim maiore[5] in parte cibi[6] aut odoris decorisve [7] commendatio ad numerosa experimenta[8] duxit; reliquarum potentia adprobat[9], nihil ab rerum natura sine aliqua occultiore causa gigni.