[1] Mili praecipuus ad fermenta usus e musto subacti in annuum tempus. simile fit e[2] tritici ipsius furfuribus minutis[3] et optimis e musto albo triduo maceratis[4], subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo dilutos cum similagine[5] seminis[6] fervefaciunt atque ita farinae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. Graeci in binos[7] semodios farinae satis esse bessem[8] fermenti constituere .
et haec quidem genera vindemiis tantum fiunt; quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone, usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis hordeacius[9], ervi[10] aut cicerculae farina[11] ipse[12] fermentabatur; iustum erat II[13] librae in v[14] semodios.
nunc fermentum fit ex ipsa farina, quae subigitur priusquam addatur sal, ad pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero nec suffervefaciunt[15], sed tantum pridie adservata materia utuntur, palamque est naturam[16] acore fermentari, sicut evalidiora [17] esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua salubritas perhibita sit.
Panis ipsius varia genera persequi supervacuum videtur, alias ab[18] opsoniis appellati[19], ut ostrearii[20], alias a deliciis , ut artolagani, alias a festinatione, ut speustici[21], nec non[22] a coquendi ratione, ut furnacei vel artopticii[23] aut in clibanis[24] cocti, non pridem etiam e Parthis invecto quem aquaticum[25] vocant, quoniam aqua trahitur ad[26] tenuem[27] et spongiosam[28] inanitatem[29], alii Parthicum. summa laus siliginis bonitate et cribri tenuitate constat. quidam ex ovis aut lacte subigunt, butyro vero gentes etiam pacatae, ad[30] operis pistorii genera[31] transeunte cura.
[39] Pistores Romae non fuere ad Persicum usque bellum annis ab urbe condita super DLXXX. ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus maxime[40] erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. artoptas iam[41] Plautus appellat in fabula, quam Aululariam[42]inscripsit[43], magna ob id concertatione[44] eruditorum, an is[45] versus poetae[46] sit illius,
certumque fit Atei Capitonis sententia cocos tum[47] panem lautioribus coquere solitos, pistoresque[48] tantum eos, qui far pisebant, nominatos. nec cocos vero habebant in servitiis, eosque ex macello conducebant. cribrorum[49] genera Galliae[50] saetis[51] equorum invenere, Hispaniae[52] lino excussoria et pollinaria[53], Aegyptus papyro[54] atque iunco.
<1> Sed inter prima dicatur et alicae ratio praestantissimae [55] saluberrimaeque[56], quae palma[57] frugum indubitata Italiae[58] contingit[59]. fit sine dubio et in Aegypto, sed admodum spernenda, in Italia vero pluribus locis, sicut Veronensi Pisanoque agro, in Campania tamen laudatissima[60]. campus est subiacens montibus nimbosis, totus[61] quidem XL p.[62] planities[63].
terra eius, ut protinus soli natura dicatur , pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistul osa[64] quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut madere voluit propter facilitatem[65] culturae, eadem acceptum umorem nullis fontibus reddit, sed temperate[66] concoquens[67] intra se vice suci[68] continet.
[69] seritur toto anno, panico semel , bis farre. et tamen vere segetes, quae interquievere, fundunt rosam[70] odoratiorem sativa[71]. adeo terra non cessat parere, unde volgo dictum, plus apud Campanos unguenti[72] quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas terras campus Campanus[73] antecedit, tantum ipsum pars eius, quae Leboriae[74] vocantur[75], quem Phlegraeum Graeci appellant. finiuntur Leboriae[76] via ab utroque latere consulari , quae a Puteolis[77] et quae a Cumis Capuam ducit.
[78] <2> Alica fit e zea, quam semen appellavimus. tunditur[79] granum eius in pila lignea, ne[80] lapidis duritia conterat,[81] mobili[82], ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. primori inest pyxis ferrea. excussis inde[83] tunicis iterum isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt alicae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum vero aphaerema appellant.
invenitur haec inter Puteolos et Neapolim in colle[86] Leucogaeo[87] appellato, extatque [88] divi Augusti decretum, quo annua ducena[89] milia Neapolitanis pro eo numerari iussit e fisco suo, colonial deducens Capuam, adiecitque causam adserendi[90], quoniam negassent Campani alicam confici sine eo metallo posse. — (In eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes Araxi[91] oculorum claritati et volnerum medicinae dentiumque firmitati .) —
[92]<3> Alica adulterina fit maxime quidem e zea, quae in Africa degenerat. latiores eius spicae nigrioresque et brevi stipula. pisunt cum harena et sic quoque difficulter deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaesit, farinario cribro subcernunt. quae in eo remansit, excepticia appellatur et grandissima est. rursus, quae transit, artiore cernitur et secundaria vocatur, item[93] cribraria, quae simili modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum harenas transmittente.
[94] alia ratio ubique adulterandi ex tritico: candidissima et grandissima eligunt grana ac semicocta in ollis postea arefaciunt sole[95] ad dimidium[96] rursusque leviter adspersa molis frangunt. ex zea pulchrius quam e[97] tritico fit tragum[98], quamvis id alicae vitium sit. candorem autem ei[99] pro creta lactis incocti mixtura confert.