Praeterea cum sit huius unius elementi ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a[1] scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terrae[2] quae est[3] illa natura[4], quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine damno sui pascit[5]? addantur his sidera innumera ingensque sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti naturae attritique[6] inter se ligni[7], iam nubium[8] et origines fulminum: excedet[9] profecto miracula omnia ullum[10] diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent[11], cum specula quoque concava adversa solis radiis facilius etiam accendant[12] quam ullus alius ignis.
[13] quid quod innumerabiles parvi[14], sed naturales, scatent? in Nymphaeo exit e petra flamma, quae pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias[15], haec quidem invalida, cum transit, nec longe in alia durans[16] materia — viret aeterno hunc fontem igneum contegens[17] fraxinus —; exit in Mutinensi agro statis[18] Volcano diebus. reperitur apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit, ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare lapidem, in Sallentino[19] oppido Gnatia[20] inposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in Laciniae Iunonis ara sub diu[21] sita cinerem inmobilem esse perflantibus undique procellis;
[22] quin et repentinos existere ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: Trasimenum lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti in pueritia ex capite flammam emicuisse, L. Marcio in Hispania interemptis Scipionibus contionanti et milites ad ultionem exhortanti[23] arsisse simili modo Valerius Antias narrat. plura mox[24] et distinctius; nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa[25] mens interpretationem naturae[26] festinat legentium animos per totum orbem veluti[27] manu ducere[28].