[1] Lanae habent et cum ovis societatem simul fronti inpositae contra epiphoras. non opus est eas in hoc usu radicula esse curatas neque aliud quam candidum ex ovo infundi ac pollinem turis.
Ova per se infuso[2] candido oculis epiphoras cohibent urentesque[3] refrigerant—quidam cum croco praeferunt— et pro aqua miscentur[4] collyriis; infantibus vero contra lippitudines[5], ut vix[6] aliud, remedio sunt[7] butyro admixto recenti.
[8] eadem cum oleo trita ignes sacros leniunt betae foliis superinligatis[9]. candido ovorum in oculis et pili reclinantur Hammoniaco trito admixtoque et vari[10] in facie[11] cum[12] pineis nucleis ac melle modico[13]. ipsa[14] facies inlita sole non uritur[15]. ambusta aquis[16] si statim ovo occupentur[17], pusulas non sentiunt—quidam admiscent farinam hordeaciam et salis[18] parum—[19], ulceribus vero ex ambusto cum candido ovorum tostum hordeum et suillo adipe mire prodest.
[20] eadem curatione ad sedis vitia utuntur, infantibus quidem etiam si quid ibi procidat[21] ; ad pedum rimas ovorum candido[22] decocto cum cerussae[23] denariorum[24] II pondere, pari spumae argenti, murrae exiguo, dein vino; ad ignem sacrum candido ovorum ternum[25] cum amylo[26]. aiunt et vulnera candido[27] glutinari[28] calculosque pelli.
[29] —Lutea ovorum cocta, ut indurescant, admixto croco modice[30], item melle, ex lacte[31] mulieris inlita dolores oculorum mitigant[32], vel cum rosaceo et mulso lana oculis inposita, vel cum trito[33] apii semine ac polenta in mulso inlita[34]. prodest et tussientibus per se luteum devoratum liquidum ita, ut[35] dentibus non attingatur, thoracis destillationibus , faucium scabritiae. privatim contra haemorrhoidas [36] morsui[37] inlinitur sorbeturque crudum.
[38] prodest et[39] renibus, vesicae rosionibus[40] exulcerationibusque. cruenta excreantibus[41] v ovorum lutea in vini hemina cruda sorbentur , dysintericis cum cinere[42] putaminis sui et papaveris suco ac vino. dantur coeliacis cum uvae passae pinguis pari[43] pondere et malicorii[44] per triduum[45] aequis portionibus, et alio modo lutea ovorum III, lardi veteris et[46] mellis quadrantibus, vini veteris cyathis III, trita[47] ad crassitudinem mellis et,
[48] cum opus sit, abellanae nucis magnitudine[49] ex aqua pota, item ex oleo fricta terna, totis ovis pridie maceratis in aceto; sic et[50] lientericis[51], sanguinem [52] autem[53] reicientibus cum III cyathis musti[54]. utuntur isdem ad liventia, si vetustiora sint[55], cum bulbis ac melle. sistunt et menses mulierum cocta et[56] e[57] vino pota, inflationes quoque vulvae cruda cum oleo ac[58] vino inlita.
[59] utilia sunt et cervicis doloribus cum anserino adipe et rosaceo, sedis etiam vitiis indurata igni, ut calore quoque prosint, et condylomatis cum rosaceo; item ambustis durata[60] in[61] aqua, mox in pruna putaminibus exustis, tum[62] lutea ex[63] rosaceo inlinuntur[64]. fiunt et tota lutea, quae vocant sitista[65], cum triduo incubita tolluntur. stomachum dissolutum confirmant [66] pulli ovorum cum gallae dimidio ita, ne ante II horas alius cibus sumatur. dant et dysintericis pullos in ipso ovo decoctos admixta vini austeri hemina et pari modo olei polentaeque.
—Membrana putamini[67] detracta sive crudo sive cocto labrorum[68] fissuris medetur, putaminis cinis[69] in vino potus sanguinis eruptionibus. comburi [70][71] sine membrana oportet. sic fit et dentifricium. idem cinis et[72] mulierum menses cum murra inlitus[73] sistit. firmitas putaminum tanta est, ut recta nec vi nec pondere ullo frangantur nec nisi paulum[74] inflexa rotunditate.—
[75] Tota[76] ova adiuvant partum cum ruta[77] et aneto[78] et cumino pota e vino. scabiem corporum ac pruritum oleo et cedria[79] mixtis tollunt[80], ulcera quoque umida in capite cyclamino admixta. ad[81] puris et sanguinis excreationes ovum crudum cum porri sectivi suco parique mensura mellis Graeci calefactum hauritur. dantur et tussientibus cocta et trita cum melle et cruda cum passo oleique pari modo. infunduntur et virilitatis vitiis singula[82] cum ternis cyathis passi[83] amylique[84] semuncia a balneis; adversus[85] ictus serpentium cocta tritaque adiecto nasturtio inlinuntur.—
[95] maceratorum in aceto molliri diximus putamen[96] ; talibus cum farina in panem subactis[97] coeliaci recreantur. quidam ita resoluta in patinis[98] torrere[99] utilius putant, quo genere non alvos tantum, sed et menses feminarum sistunt, aut[100], si maior sit impetus, cruda cum farina et aqua[101] hauriuntur. et per se Iutea[102] ex iis[103] decocuntur[104] in aceto, donec indurescant[105], iterumque cum trito pipere torrentur[106] ad cohibendas alvos.
[107] fit et dysintericis [108] remedium singulare[109] ovo effuso in fictile[110] novum eiusdemque ovi mensura, ut paria[111] sint omnia, melle, mox aceto, item oleo confusis crebroque permixtis; quo fuerint ea excellentiora, hoc praesentius remedium erit. alii eadem mensura pro oleo et aceto resinam[112] adiciunt[113] rubentem vinumque [114][115] ; et alio[116] modo temperant[117], olei tantum mensura[118] pari[119] pineique corticis II sexagensimis denarii[120], una eius quod[121][122] rhum[123] diximus, mellis obolis v simul decoctis[124], ita [125] ut[126] cibus alius[127] post IIII horas sumatur. torminibus quoque [128] multi medentur[129] ova bina cum alii[130] spicis IIII una terendo[131] vinique hemina calefaciendo atque ita potui dando[132].
[133] et, ne quid desit[134] ovorum gratiae, candidum ex iis[135] admixtum calci vivae[136] glutinat[137] vitri fragmenta; vis vero tanta est, ut lignum perfusum ovo non ardeat ac ne vestis quidem contacta aduratur. de gallinarum autem ovis tantum locuti sumus, cum et reliquarum alitum[138] restent, magnae[139] utilitatis[140], sicut suis locis dicemus.
Praeterea est ovorum genus in magna fama Galliarum , omissum Graecis. angues[141] enim[142] numerose[143] convoluti [144] salivis[145] faucium corporumque spumis artifici[146] conplexu glomerant[147] ; urinum appellatur[148]. Druidae sibilis id dicunt in sublime[149] iactari sagoque oportere intercipi, ne tellurem attingat; profugere raptorem equo, serpentes enim insequi, donec arceantur[150] amnis alicuius interventu; experimentum eius esse, si contra aquas fluitet[151] vel auro vinctum[152] ;
atque, ut est Magorum sollertia occultandis fraudibus sagax, certa luna capiendum censent[153], tamquam congruere operationem[154] eam serpentium humani sit arbitrii[155]. vidi[156] equidem id ovum[157] mali orbiculati[158] modici[159] magnitudine, crusta cartilagineis[160] velut[161] acetabulis[162] bracchiorum polypi crebris [163] insigne[164].
Druidis ad victorias litium ac regum aditus mire laudatur[165], tantae vanitatis, ut habentem id in lite in sinu equitem[166] R. e Vocontiis[167] a[168] divo Claudio principe interemptum non ob[169] aliud sciam[170]. hic tamen conplexus anguium et frugifera[171] eorum concordia[172] in[173] causa videtur esse, quare exterae gentes caduceum in pacis argumentis circumdata effigie anguium[174] fecerint; neque enim cristatos esse in caduceo mos est.
[175] De anserum ovis magnae utilitatis ipsoque ansere dicturi hoc in volumine debemus honorem et Commageno[176], clarissimae rei. fit ex adipe anserum—alioqui[177] celeberrimi [178] usus, set[179] ad hoc in[180] Commagene[181] Syriae[182] parte[183] —cum cinnamo[184], casia, pipere[185] albo, herba quae Commagene vocatur , obrutis[186] nive vasis, odore iucundo[187], utilissimum ad perfrictiones[188], convulsiones, caecos aut subitos dolores omniaque[189], quae acopis[190] curantur, unguentumque pariter et[191] medicamentum est.
[192] fit et in Syria alio modo, avium adipe[193] curato ut dicemus[194], additis erysisceptro[195], xylobalsamo[196], phoenice[197],[198] item tuso[199] calamo singulorum pondere quod[200] sit adipis[201], in vino bis aut ter subfervefacto[202]. fit[203] autem hieme, quoniam aestate non glaciat[204] nisi accepta cera. multa praeterea remedia[205] sunt ex ansere[206], quod miror aeque quam in capris[207], namque anser[208] corvusque ab aestate in autumnum morbo conflictari dicuntur.