[1] Nec statim fructus sequitur in aliquibus. cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno quoque fungosa[2] et inutilis[3], cum mas e[4] fortissimis durissimisque [5] sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu[6].
et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu, aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam genera mali pirique et suber. abies floret[7] croci colore circa solstitium[8], semen reddit post vergiliarum occasum. pinus autem et picea praeveniunt germinatione xv fere diebus, semen vero[9] post vergilias et ipsae reddunt.
Citreae et iuniperus et ilex anniferae habentur, novusque fructus in his cum annotino pendet. in maxima tamen admiratione pinus est: habet fructum maturescentem , habet proximo anno ad maturitatem venturum ac deinde tertio. nec ulla arborum avidius se promittit; quo mense[10] ex ea nux decerpitur, eodem maturescit alia; sic dispensatur, ut nullo[11] non mense maturescant[12]. quae se in arbore ipsa divisere, azaniae vocantur laeduntque ceteras, nisi detrahantur.
Fructum arborum solae nullum ferunt—hoc est ne semen quidem—tamarix[13], scopis[14] tantum nascens[15], populus, alnus, ulmus Atinia, alaternus, cui folia inter ilicem et olivam. infelices autem existimantur damnataeque religione, quae[16] nequeseruntur umquam neque fructum ferunt. Cremutius auctor est numquam virere arborem, ex qua Phyllis se suspenderit. quae cummim[17] gignunt, post germinationem aperiunt[18]; cummis non nisi fructu detracto spissatur.
[19] Novellae arbores carent fructu, quamdiu crescunt . perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint. ocissime autem salix amittit semen,
[20] antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdia[21]. secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta insula ipso descensu[22] Iovis speluncae durum[23] ligneumque, magnitudine ciceris.
[33] Reliquis sub folio pomum, ut protegatur, excepta fico[34], cui folium maximum umbrosissimumque[35] et ideo supra id pomum. eidem uni[36] serius folium nascitur quam pomum. insigne proditur in quodam genere Ciliciae, Cypri, Helladis, ficos sub folio, grossos vero post folium nasci. ficus et praecoces habet, quas Athenis prodromos vocant, in Laconico genere maxime.