[4] super omnia humanas voces reddunt, psittaci[5] quidem etiam sermocinantes[6] . India hanc avem mittit, siptacen[7] vocat [8] , viridem toto corpore, torque tantum miniato in cervice distinctam. imperatores salutat et quae accipit verba pronuntiat , in vino praecipue lasciva. capiti[9] eius duritia eadem quae rostro. hoc[10] , cum[11] loqui discit, ferreo[12] verberatur radio; non sentit aliter ictus. cum devolat, rostro se[13] excipit, illi innititur levioremque ita se pedum infirmitati facit.
[14] Minor nobilitas, quia non ex longinquo venit, sed expressior loquacitas certo[15] generi picarum est. adamant verba quae loquantur nec discunt[16] , sed[17] diligunt[18] meditantesque intra semet curam atque[19] cogitationem[20][21] , intentionem non occultant. constat[22] emori victas difficultate verbi ac, nisi subinde eadem audiant, memoria falli quaerentesque mirum in modum hilarari[23] , si interim[24] audierint id verbum. nec vulgaris his[25] forma, quamvis non spectanda: satis illis decoris in specie[26] sermonis humani est. verum[27] addiscere alias negant posse quam[28] ex genere earum[29] quae glande vescantur,
quamquam id paene in omnibus contigit[38] : Agrippina Claudii[39] Caesaris turdum habuit, quod numquam ante[40][41], imitantem sermones hominum. cum haec proderem, habebant et Caesares iuvenes sturnum[42] , item luscinias Graeco ac Latino sermone dociles, praeterea meditantes assidue et in diem[43] nova loquentes, longiore etiam contextu. docentur[44] secreto et ubi nulla alia vox misceatur[45] , adsidente[46] qui crebro dicat ea, quae condita velit, ac cibis[47] blandiente.